# Exoticorum libri decem 237.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 237.1 to 237.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/237.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/237.1

QUANTVM conjecturâ consequi possum, videtur Serapio libr. simpl. cap. 225. hujus meminisse, vocasseque Habelculcul' corrupto vocabulo, cùm Hab alculcul dixisse deberet, Habeltulcul. quod Curcas significat (nisi nos ipsi fortè Cureas corruptè vocemus) Hab enim magnum semen sonat, al articulus est genitivi, quemadmodum aliquando diximus. Scribit autem Serapio ejus frequentem usum seminis quidem copiam facere, sed cholericam quam vocant passionem excitare: quae omnia Malavares huic fructui tribuunt. EIVS meminit Rhases, de re med. lib. 3. cap. 20. vocatque Kilkil, sed forsitan corruptè. Kilkil. SED quoniam in Cholericae passionis mentionem incidimus, ejus causas, signa, & curandi rationem hîc subiiciemus. Χολέρα Graecis, Cholera Latinis (vulgus medicorum Cholericam passionem nominat) χλέρα. Morxi. Indis Morxi, id est, malum ob nimiam cibi ingurgitationem contractum, Lusitanis vocabulum corrumpentibus Mordexi, Arabibus Hachaiza, tametsi corruptè legatur apud RhaMordexi Hachaiza. zen Saida, morbus est acutissimus, his praesertim regionibus, praesentibusque eget remediis. Nam plerumque intra viginti quatuor, interdum verò decem horarum spatium hominem necat; & quando tardissimè, quarto die. SOLET accidere ob multam cruditatem, aut alimentorum pravitatem, interdum etCausae. iam ob immodicum veneris usum; idque magnâ ex parte Iunio & Iulio, qui sunt Indis menses hiberni. PVLSVS languidus est & concisus, difficilis respiratio: sequitur frigidus sudor foris, intùs Signa. verò incendium & sitis; oculi connivent, vigiliae torquent, frequens vomitus, & per inferna excretio, ut tandem virtus expultrix planè concidat, & subsequatur musculorum contractio & tensio. DANDA est opera, ut confestim & sine morâ succurratur: ventriculus vitiosis humoriCaratio. bus primùm evacuetur medicamento vomitum ciente, quale est quod hordei & cumini decocto (quod in hoc morbo efficax remedium esse comperi) constat: alvus verò clystere ex hordei & furfuris decocto, oleo rosarum & melle rosaceo colato eluatur: corpus universum pannis asperis & calefactis fricetur, collum, dorsum, & crura calidis oleis inungantur, quale est castorinum & rutaceum. VBI exacta apparuerit concoctio, datur aegro stillatitius liquor perdicis, aut gallinae pinguis, è qua pinguedo exempta sit; deinde cum pauxilla aqua Canellae & rosacea, momentoque corallii & auri, injecta cydonia frustulatim concisa; quae si recentia non inveniantur, muriâ condita, priùs tamen albo vino diluta.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
