# Exoticorum libri decem 237.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 237.5 to 237.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/237.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/237.5

Differentia verò constituenda est inter ea quae seruntur unicum duntaxat annum duratura, & illa quae diuturna futura sunt: nam arborum satio, ab herbarum, quarum fructum aestate speramus, satione differt. ut exempli gratia, qui citrullos & cucurbitas Maio mense primùm sereret, earum fructum maturum illâ aestate non conspiceret, cùm certum sit frigora adventura antè quàm maturescant: ea de causa artificiali calore earum natales promoventur, satione antè quàm hiems expirârit factâ, quoniam frustranea esset omnis alia sationis ratio: quod tamen contrà in arboribus evenit, quas nullo calore, nullóve alio cultu elicere possumus, sed diu sub terra latêre debent. Imò ne Phylireae quidem à Dioscoride descriptae, & à Theophrasti Phylira differentis, semen, vel in areola aut seminario ante decimum mensem nasci voluit. Itaque patienter tolerare debemus seminum nonnullarum arborum germinationis moram. Quemadmodum autem natura aquam nonnullis avibus ad vitam sustentandam distribuit, sic illorum pedibus membranas secundum digitos extensas dedit, quae tamen terrestres redditae, vitam in terra sustentant, pullosque excludunt, nec unquam in aquam regrediuntur: quod comprobari potest exemplo anatum & anserum, quae interdum educantur iis locis, ubi vix in ipsis puteis aqua invenitur quam incolae bibant. Similiter accidit quibusdam arboribus, quibus natura frigidis locis, in montium verticibus, domicilium concesserat, quae tamen in plana descenderunt, peritorum quorundam patrum familiâs diligentiâ, qui res aestimare atque in usum traducere norunt: peritum autem patremfamiliâs sive oeconomum non intelligimus vulgari loquendi more, quo avarum denotari volunt, quodammodo ignorantes liberalitatem mediam consistere inter avaritiam & profusionem; sed vulgus addit, Principibus viris peculiare esse, pecunias profundere quidem nosse, minimè autem eas adquirere. Eaque. de causa indecens censetur, cùm quilibet existimat se alicui gratum fore, si eum mutuae sumendae pecuniae rationes edoceat: cùm tamen longè convenientius esset, si alieni aeris persolvendi rationes ei demonstraret.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
