Latin
237.8 to 237.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 237.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in oeconomiis vulgare est, singulos pluris aestimare fructus è suis praediis aut aedium censu collectos, licet paulo deteriores, quàm aliunde conquisitos, tametsi meliores. Sed de praediis, vivariis, piscinis, aviariis atque columbariis aliàs agemus. Quoniam porrò hoc loco certum defectum in stirpium cognitione demonstrare constituimus, ex ipsarum cultura eum desumere decet: &unius duntaxat aut alterius exemplo demonstrabimus: nam quorsum tot repetitae disceptationes de unius stirpis natura? quae mille affirmativas &totidem negativas in magno hominum coetu exaudiri faciunt, cùm nulla ratione conspicienda praebeatur? Nonne igitur mirum est, oculorum aciem fatigari, auditum defatigari non posse? propter hanc tamen nullum imminet visui periculum, cùm non exstet. sine formidine VV 5 zed b formidine ergo oculos insigniter apertos praebebimus, atque ut una illius radicula configi possint, liberum permittemus: cùm tamen ejus vel integras libras, vel etiam centenas adquirere facilè posset quisquis eas habere cuperet. Quo igitur modo fieri potest, ut aded facilè apprehendi queat, quod alius tam diu animo concepit?