# Exoticorum libri decem 238-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238-2

CAPVT XXIII. NVENITVR hîc radix Trasium modo in ipsis terrae visceribus nascens, quae deinde per siccitates cauliculum emittit dodrantalem, folia simul implicata, virentia, Iridi luIteae aquaticae, sive Gladiolo similia. Dehiscente per siccitates terrâ, exilit tuberum modo: deinde siccata, castanearum saporem refert: non siccata autem, ingrati saporis est. Caceras hîc vocant. * An μαλιναθάλλη, quam Theophrastus cap. X. lib. IV. sive Anthalium, quod Plin. cap. XV. lib. XXI. describunt, vulgo Trasi nuncupatum, folio Cyperi? De Datura. CAPVT XXIV. LANTA quam hujus regionis incolae Datura appellant, caule est crasso & alto, foliis Acanthi similibus, minoribus tamen, per extrema & in ambitu acuminatis seu angulosis, multosque secundùm longitudinem nervos habentibus, insipidis ferè, nisi quòd admodum sint humida, & gustu nonnihil amara, odoremque foliorum Raphani aliquantulum aemulentur. Flos in extremis ramis provenit colore* Rorismarini, magnâ ex parte rotundus. Nascitur in Malavar. Ex odore judicare licet hanc stirpem insalubrem esse. INIICITVR à furibus hic flos, aut ejus semen, in cibos eorum quos depraedari volunt: mente enim quodam modo alienantur, quotquot id medicamentum sumunt, & in risum solvuntur, magnâ cum libertate sinentes quod lubitum est depraedari. Durat verò haec mentis alienatio viginti quatuor horarum spatioPRIMA cura esto, vomitum cientia exhibere, ut quidquid in stomacho remansit, unà cum cibo eiiciatur: deinde evacuare & divertere oportet validis clysteribus, & forti brachiorum crurumque paulo supra pedem confricatione, ac fortibus ligaturis, interdum etiam cucurbitulas applicare: quae si non iuvent, venam secare in majore pedis articulo necesse est. HORVM remediorum usu, nemo ex meis unquam periclitatus est: sed omnes Dei beneficio intra viginti quatuor horarum spatium curati. PROPINATVR à plerisque hoc medicamentum ridendi & relaxandi animi gratiâ, cùm vident eos, qui id sumpserunt, velut amentes & ebrios ferri. Attamen non placet hic ludus; & ne in servis quidem experiri velim. * Inepta prorsus floris comparatio, quandoquidem tum sormâ, tum colore, cum Stramonia aut convolvoli flore veriùs conferendus fuisset. De Bangue. CAP. XXV. VIA nonnulli in ea opinione fuerunt, ut putarent Bangue Indis dictum ab Opio, quod illis corruptè Osium vocari dixi, non differre; non abs re fore duxi, pauca de angue disserere. EST igitur Bangue planta Cannabi haud absimilis, at hujus semen Cannabino minus est, nec ita candicans: deinde stolones lignosi nullo ferè cortice vestiuntur, contrà quàm in Cannabi. Postremò Indi hujus semen & folia edunt ut fiant in venerem procliviores, cùm Auctores contrarias facultates Cannabino semini tribuant, videlicet, quòd genitale semen exsiccet. COGITVR autem hic succus è foliis contusis, interdum ex semine, cui nonnulli admiscent faufel virentem (nam inebriant, & quodammodo sensus cerebri laedunt) aut nucem moschatam, & macim, interdum garyophyllos, interdum caphuram de Burneo cognominatam, alii ambarum & moschum, plerique opium, ut potentiores Mauritani. Nullam verò ex eo aliam utilitatem capiunt, nisi quòd in extasin quodammodo rapiantur, atque omni solicitudine liberentur, tenue quiddam ridentes.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
