Latin
238.5 to 238.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 238.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quo modo igitur vos ô Pharmacopoei, Hieralogodion conficitis legitimo Cocco gnidio carentes? Adeoque hoc scriptum probabit Germanorum Kellerhals minimè Thymelaeam esse. Gnidius coccus frequens est Genuensi agro, &antiquitus ab Hippocrate commendatus, qui in suis medicamentis inseruit. Tamen, ut dictum est, solummodò de cultura hîc quaestio est, non de natura. Horum ergo duorum exempla pro aliis infinitis sint. Sed quandoquidem nunc de seminibus agimus, materiae cujusdam quam Kermesinum semen appellant, ex Hispaniis &Lusitania delatae, usus nunc adeò frequens est, ut nulli sint in urbibus infectores qui in sericeis staminibus tingendis eâ non utantur. Excrementum est rubrum &planum, quod in Myrti fruticibus aestatis initio reperitur, lentis magnitudine, ejusdem fermè naturae cum cocco baphica: nam quemadmodum in Cocco baphica innumera animalcula lende minora inclusa sunt, sic etiam in hoc grano Kermesino. Praeterea, ut illa pumilae ilicis ramulis sub foliis inhaeret, sic hoc Myrti minoribuss ramis adnatum est. De hoc rubro flere Ellebori nigri, nostram opinionem attulimus in scholio ad cap. XLI. lib. III. Observat. huius Aucteris. Nescio an omnibus probabitur Bellonii sententia de Cochinilla vulgo nuncupata, quâ kermesino colore sericea stamina inficiuntur. Imò periti affirmant, in planta quadam, Tuna, hoc est, ficui Indica vulgo nuncupata, non dißimibi. nasci in America, circa foliorum sive ramorum exotdia, haud secus, quàm coccus baphica in Ilicis coccigera ramoram diraricationibus. Admonitio ad Galliae respublicas de opulentia &facultatibus quorundam externorum, qui sua diligentia ex plantarum cultura eas sibi compararunt.