Latin
CAPVT XXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 239
Unproofread scanNot analysed yet
CETERVM ejus usus primùm excogitatus esse dicitur, ut Imperatores exercituum &militares homines, qui perpetuis vigiliis torquerentur, hoc Bangue, aut vino, aut opio epoto, veluti ebrii ferrentur, &omni velut solicitudine &labore soluti, altiùs dormirent. Sultanus BaSOLEBAT enim dicere magnus Sultanus Badur Martino Alfonso de Sousa regio condur. siliario, quem plurimum diligebat, &cui secretiora consilia credebat, quòd cùm in somnis adire vellet Lusitaniam, Brasiliam, Asiam minorem, Arabiam, vel Persiam, pauxillum Bangue dumtaxat sumebat, quod saccharo conditum, &suprà recitatis simplicibus permistum, Maju vocant. Maju. Huius rei causâ dubitat Fragosus, an herba illa sit ab Indo allita, cuins meminit Theophrastus lib. IX. cap. XX. Plant. Hist. sed nescio quàm aptè. Ego potiùs cum ea planta convenire existimarem, ex qua Turtae suum Massac compenunt; quámque Cannabi congenerem esse, mihi relatum ab iu qui apud Turcas diu versati. De Anil.