# Exoticorum libri decem 239-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-3

CAPVT XXVII. IES TASCITVR in Malavar planta mirae naturae: nam si quis manum admoueat, ilicò Planta peregrina. contrahitur. Folia Polypodii, flores verò luteos habet. Nullus veterum huius, Lquod sciam; mentionem fecit. Eam verò intelligere videtur, qui Americam descriPlanta in P.psit', quoniam in Peru provinciâ plantam nasci afferit, cuius folia solo contactu siccantur. ru nascens. Huic tamen non admodum absimilis videtur Aeschynomene, cuius Theoph. Hist. plant. lib. IV. cap. 111. meminit. Nascitur, inquit, peculiaris quadam arbor circa Memphim, non foliis, vel ramis, vel totâ formâ pecultare quid sortita, sed eventu: facies onim eius spinosa, folium filici simile, ut Gaza vertit; vel pennis, ut Plinius: sed cùm ramulos quispiam contigerit, folia veluti arescentia ac languescentia contrahi aiunt, deinde paulo post ad vitam redire. Franciscus Lopez de Gomara in Historia generali cap. 194 & 205.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
