# Exoticorum libri decem 239.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 239.1 to 239.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239.1

Grano, & meis examinatoribus, propter gratiam mihi concessam) & aliis, quòd ut auctoritate & scientia reliquas externas academias superare creduntur; ipsorum dignitati & doctrinae etiam conveniat, ut publicum in urbe locum constituant, in quo varii generis stirpes alantur, quarum cura viro perito & in earum cognitione probè exercitato delegetur, cùm ad ipsorum oblectationem, & doctiorum universitatis scientiae augmentum, tum ad rem litterariam stabiliendam & promovendam. Nam quarundam Germanicarum & Italicarum Academiarum longè inferiorum, quae tali opere publico in usum producto, sui nominis celebrius reddendi rationem invenerunt, comparatione facta, de illis agere supersedebimus brevitatis causa, atque in Commentarios de Agriculrura differemus. Minimè tamen fieri potuit quin hîc adiiceremus, prudentissimum Venetorum Senatum tantam nominis celebritatem sibi pariturum non fuisse, si marmoreum aliquod theatrum auro & argento exornatum construi jussisset, quàm terreo illo in horti usum exstructo, in quo multas arbores, herbas, aliasque rariores res similes conseverunt & aluerunt, magno ipsorum Reipublicae commodo atque ornamento, & exterorum, qui discendarum disciplinarum gratia Patavinam eorum academiam accedunt, utilitate: quae tamen res vix illis in mentem venisset, nisi probus quidam & doctus vir Bonafides nuncupatus instituisset; cujus persuasione & suscepta & absoluta fuit. Cùm autem ex eo loco doctiores redierimus, rationi consentaneum non erat memoriam tam insignis viri silentio premere, cujus beneficium meretur, ut ipsius nomen celebretur. Verùm magis adhuc devincti sumus illi qui ejus patrocinium suscepit, sive is vivat, sive extinctus sit. Nam postquam hic Herbarius diu ursisset & compellasset prudentem Senatum, atque plurimum institisset vt ille hortus institueretur; Dominus Daniel Barbarus, electus Patriarcha Aquileiensis, vit cujus doctrinam lucubrationes celebrant, illius patrocinium in tali instituto suscipiens, facilè Senatui persuasit, id quod tantopere postularet, aequum laudabileque esse, & magnae utilitatis futurum: tum enim illi demùm concessum est ut theatrum è terra & lapidibus pro suo arbitrio construi juberet, quò deinde euocatus fuit vir diligens & magnae experientiae, Dn.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
