Latin
239.4 to 239.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 239.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aloisius Mundella, Herbarius Romanus, qui nunc etiam temporis illius culturae incumbit, &qui Guaiacanae arbores ipsius diligentia semine natas demonstrare potest. En igitur vobis qua ratione Principes viri &Respublicae summam sibi gloriam comparent è rebus vili aestimatis, exemplo hujus theatri, quod illis tubae instar exstitit ad publicandam nominis eorum celebritatem &auctoritatem, non minùs quàm ulla alia res jam centum proximis annis ab illis inventa, &totidem subsequuturis invenienda. Exstat adhuc hortus à Lucensium urbe mille passus distans, multis exoticarum arborum generibus consitus, operâ &summâ diligentiâ Dn. Vincentii à Monte Catino, in quo scala admota conscendendae mihi fuêre Phylireae, Oxycedri, &Lyciae cedri arbores, ut illarum semina colligerem; tanto tempore istic consitae sunt, &adeò adoleverunt. Iulius Moderatus, Pharmacopoeus Ariminensis, cujus officina Mortem pro symbolo habet, multas etiam tam singulares stirpes in suo horto consevit, ut vix externus quispiam hoc studio se oblectans, eum ingredi possit, quin doctior egrediatur. Sed haec exigua: nam Illustrissimus idemque magnanimus Princeps Cosmus Mediceus, Dux Florentinus, hortum etiam in sua Pisana academia exstrui jussit, quem magnis sumtibus colit, &expressè literatis viris consecravit, in eorum gratiam qui discendarum scientiarum gratiâ illuc confluunt, ubi plurimas pulcerrimas plantas in fictilibus, &areolis educari jubet, quarum obiter duntaxat hoc loco fiet mentio: istîc autem Hispanicam Myrtum latifoliam, nobis antea incognitam, conspeximus. Hic Pisanus hortus variis stirpium generibus consitus, illius academiae decorandae gratia institutus fuit: in quo cùm multa rara &excellentia, quaeque nusquam alibi per Italiam inveniri queunt, viderimus &didicerimus; minimè silentio premendum duco, hunc dignissimum Principem, praeter reliquas virtutes, tanto affectu rem literariam promovendam suscipere, ut nullis sumtibus parcat. Dominus Andreas Caesalpinus, Herbariae rei in ipsius academia professor, virtute insigni praeditus, duabus paruulis arbusculis perpetuò virentibus Laurocerasi bene radicatis nos donavit. Hujus verò magna est arbor in horto Principis d’Oria Genuae, ex qua Pisanae originem trahunt.