# Exoticorum libri decem 24-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, DIALOGI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/24-2

DIALOGI DE FERRO ars altera. D. M. VRGVM me hîc invenire gaudeo; adveniens enim illum accersiri jusseram, ne nobis idem, quod hesterno die, accidat, qui jam nocte hinc digressi sumus. OB. Ad tanti momenti, adeoque serium & delectabile negotium maturè veniendum est. ORT. Sit salvus domini Doctoris adventus, qui fidem datam tam egregiè praestitit. D. M. Salve plurimum; porticus frigida est, atque talis ut sit, ingens hic aestus re quirit. B. Quandoquidem jam consedimus, consentaneum est, ut D. Doctor nobis explicet ea quae heri ab ipso petiimus, ne tempus nobis elabatur. D. M. In eo nunc sum, quia id nunc exigit tempus. Verùm adeò difficilis est ea quaestio, de quâ nobis agendum, ut Veterum plerique, qui de Ferro egerunt, illam intactam praetermiserint, quòd dubita Varia de Ferri timperarent, calidumne esset, an frigidum: atqui si qui eam quaestionem tractârunt, adeò succin mento sentenctè & confusè id egerunt, ut ex eorum scriptis neque certi quidpiam, neque ipsa veritas tia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
