# Exoticorum libri decem 24.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 24.1 to 24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/24.1

Gravem morbum, qui illud consumit, patitur ferrum, rubiginem videlicet: ad illam porrò arcendam varia sunt remedia; nempe, ut ea quae ex ferro aut chalybe conflata sunt, nitida à sordibus adserventur, neque humentibus locis reponantur, ut creber illorum sit usus, ut inaurentur, aut argento obducantur, caeruleusve color inducatur; his enim rebus à tali vitio liberantur: idem praestat inunctio ex oleo olivarum, aut medullâ cervinâ, aut avium axungiâ, vel cerusa aceto permixta. Quando verò jam à rubigine occupata sunt, limâ abradenda illa est, & instrumenta in aceto mergenda, deinde igni imponenda: istis enim tollitur rubigo, nisi adeò instrumenta exederit, ut ejusmodi remedia recipere nequeant. Taceo industriam quae ad illa ferruminanda, & in ferrariâ officinâ tractanda adhibetur, quia cùm jam sim defessus, ista praetereo atque alia multa quae dicenda fuissent. & concludo, duo ista, ferrum & chalybem prae reliquis in hoc orbe terrarum ad humanum usum esse necessaria. D. M. Libenter audivi quae Ortunnus disseruit, quia omnia ad confirmationem magnitudinis & excellentiae pertinent, quam de binis his metallis praedi cari audivi. Nam omnibus rectè perpensis, Aurum ad nullam aliam rem, ut plurimum, est commodum, nisi ad cudendos nummos, rebus necessariis emendis utiles; ad quam rem, quodvis metallum, vel alia res quaecunque usui esse potest. Antiquitus enim, ante quàm nummi cuderentur, omnia permutatione adquirebantur: cùm autem adeò justa pretiorum ratio in permutationibus iniri non posset, sapientes viri & respublicae consilium inierunt de re aliquâ excogitandâ, quâ pretia aequarentur, & utrique parti fieret satis: eam ob causam inventa primum moneta, quae neque aurea erat, neque argentea, sed ferrea aut aerea, ut ex veteribus numis patet: deinde Romani ob metalli nitorem & elegantiam, primo bello Punico, ex auro & argento conflârunt: nam ob quam causam primùm instituta sit, ex ferro & aere fuisse, scire nos satis est.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
