# Exoticorum libri decem 24.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 24.5 to 24.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/24.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/24.5

Sed & apud Americanos, etiam nunc fructus nummorum vicem supplet, praesertim Cacao, fructus arboris, amygdalae persimilis, quo comparant, vendunt, ac suarum rerum pretia aequant. Nigritae etiam in Guinea, exiguis conchiliis in mari lectis monetae loco vtuntur; sic aliae nationes aliis rebus his similibus. B. Ego cum magnâ attentione vestrûm utrumque audivi; & certè de rebus magni moment disseruistis. Cùm igitur tam industriè, & adeo doctè de Ferri materiâ oratio instituta sit, vellem dominus Doctor quidpiam nobis explicaret, de quo doctos viros disserentes audivi, de Ferri videlicet qualitate: quia alii calidum esse dicunt, alii frigidum: atque in utramque partem tantas altercationes audivi, ut me confusum reliquerint. Quandoquidem verò dominus Doctor, quae sententia veritati sit magis consona, nos docere possit; gratum faceret, si nobis eam declararet. D. M. Iam pensum absolvisse & Burgo satisfecisse existimabam: ille verò in quaestionem in totâ Medicâ arte maximè difficilem me pertrahere studet, ad quam certe explicandam longiore tempore nobis opus esset. B. Hac ratione minimè te expedies, quia crastinus dies istius brevitatem supplebit. ORT. Valdè gratum etiam mihi esset: nam licet ea quaestio meae professionis non sit, quia tamen de Ferro instituitur, libenter illam audiam. D. M. Vt talibus viris gratificer, conditionem in me recipio: itaque cras à meridie huc revertar, ut satis temporis habeamus ad ea explicanda, quae de Ferro dicenda sunt. Nunc ergo exiguum illud tempus quod restat, visitandis aegris impendam, Burgus autem ad suam tabernam se conferet. Valete.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
