Latin
240.5 to 240.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 240.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam à viris fide dignis accepi, ejus ditionem octingentas leucas ambitu occupasse. ERAT hic eques initiò dominus montium quorundam vicinorum regno Bengala, vocatusque fuit Xabolam, id est, Rex mundi. Xaholam. DE hujus gestis maior historia conscribi posset, quàm de magno Tamirhan, quem nos Tamirhan. corrupto nomine Tamberlanem vocamus, nonnulli Tamir langue, idque melius, quòd TaTamberlanes mir proprium ejus nomen fuerit, &Langue* claudum significet, quemadmodum ipse erat. Tamir lanCETERVM cùm hic Rex Xa-holam occupasset Decan &Cuncam, nec posset tantum gue. Xa-holam. imperium continere, rediit ad sua: &his postremò occupatis regnis suum consobrinum praefecit. DELECTATVS est semper ejus consobrinus peregrinis nationibus, quales Turci, Asiae minoris, quam nunc Natoliam appellant, incolae: Rumes, qui Thraces sunt: Corasones, quos nonnulli Arios putant, &Arabes. DIVISIT autem regnum in provincias, quibus praefectos dedit. Maritimam eam regionem quae ab Angediva usque ad Cifardam per sexaginta leucas extenditut, deinde interiori regione cum aliis terminatur provinciis, gubernandam dedit Adelham, quem nos Adelham. Idalcam appellamus. Ei provinciae quae à Cifardam usque ad Negatona extenditur per viIdticam. ginti leucas, interiori verò regione aliis provinciis, &Cambaya jungitur, praefecit NiNizamaluco. zamaluco. HI solùm duo praefecturam obtinuerunt in Cuncam, qui tractus est maritimus usque ad montem Guate appellatum. Latè patet hic mons, &multis locis praealtus est: illud auGuate mons. tem mirum, ejus fastigium in pulcherrimam planitiem definere. Et quoniam linguâ PerBala, sastigium. sicâ Bala fastigium significat, Guate verò montem, vasta illa ultra eum montem provincia, nomen Balaguate invenit, quasi dicas, supramontanam vel ultramontanam. Imadmaluco, BALAGVATE igitur provinciae praefecti sunt Imadmaluco, quem nos Madremaluco appelMadremaluco. lamus, &Cotalmaluco, &Verido. Cotalmaluco ERANT verò omnes isti Praefecti, peregrini natione, praeter Nizamaluco, quem ex Verido. Decan oriundum praedicant, &filium esse unius Tocha Regis Daquem, cum cujus uxore Rer Daqnem. stupri consuetudinem habuerit Rex Daquem. Hinc fit ut Nizamaluco ex regia stirpe se prognatum praedicet: reliquos verò Praefectos, Regis esse servos ®iâ pecuniâ emptos. SVCCESSV verò temporis factum est, ut hos omnes Praefectos taederet obsequii regii. Conjutatione itaque inter se factâ, provincias, quibus praefecti erant, singuli sibi occupârunt, &captum Regem Daquem, in Beder primariâ regni Decan urbe, Verido uni ex Praefectis custodiendum dederunt.