Latin
241.1 to 241.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 241.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XXI. NIMVM advertite Tabellarii, an calumniâ digni non sitis. Hîc demonstramus; quòd à vestris Principibus ablegati, hic in illam regionem, alius in aliam, consultè faceretis, si singuli aliquod exoticum semen referretis: nam, ut dictum est, alia aliis locis nascuntur. Iam animadvertitis nullum vobis proponi impendium, sed solam diligentiam: nam eâ pecuniâ quam vestri ordinis vilissimus in coenam impendat, id redimere possetis, quod interdum gratius esset quàm quidquid in vestra legatione negotiati essetis: nemo tamen vestrûm adhuc animum ad hanc rem applicuit. Difficultas hon consistit in eo quod vulgus existimat, multa peregrina nostrum solum, aërem &caelum refugere, nec in eo vivere posse; eo exemplo moti, quòd Theophrastus (quem Gallicè loquentem faciemus) scribat, Sycomorum in ipsius patria vivere non potuisse. At ex ejus scriptis jam demonstratum est, rerum quas hinc inde videmus experientiam testari, naturam à solertia cogi, &vinci; atque si diligentia &cura in conservandis plantis adhibeatur, feras cicures fieri, &contrà cicures feras, naturae illarum vim inferendo. Eam ob causam existimantes potestatem nos accepturos ad hanc rem idoneam, hujus laboris nuncupatione, in hoc instituto minimè negligendum fuit, quin adiiceremus, difficile non futurum nostris Gallis, jam vel enumeratas respub. imitari, atque etiam superare, modò reperiatur alter Barbarus, qui hanc causam protegendam suscipiat: nam adhibitâ diligentiâ, parvo impendio, magnâ cum commoditate administrari res poterit, &ex parvulâ, ut magna appareat, effici: eo autem commodiùs absolvi poterit, quòd jam in promtu sint quae ad hoc negotium inchoandum sunt necessaria. Sed, licet omnia principia sint difficilia, nisi tamen initium adsit, ipsae conspici non poterunt: nam difficultas in sola temporis diuturnitate consistit. Galenus libro de Antidotis, ubi de Mithridatio &Theriaca agit, testatur Romanum Imperatorem in Creta Herbarios aluisse, qui singulis annis siccas herbas in sportulis Romam mitterent: &idem Galenus rationem ostendens quâ exotica haberi possent, postquam multa ad hane rem pertinentia discoptavit, Delegandum est, inquit, hoc munus iis qui à Senatu aut Praetoribus Roma ad Provinciarum gubernacula mittuntur, aut amicis qui in iis Provinciis commorantur, ut ea Romam convehi curent, quemadmodum ego soleo.