# Exoticorum libri decem 241.5-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 241.5 to 241.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/241.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/241.5

De seminibus defetendis, quae Romano agro consererentur, non meminit; quoniam sua studia fortè ad alia negotia contulerat. Si tamen veteres, nostri seculi hominibus diligentiores non fuissent; an tam multis bonis quae ab ipsis nobis sunt relicta, frueremur? Non puduit Lucullum, Cerasos ex Asia in Romanum agrum transferre; & Papirius Zizypha ex Africa, Tuberes verò ex Syria deferri curavit. Nónne igitur mirum est, Legatos tanto tempore nullam rationem invenisse qua in Galliam transferri cutarent vel minimum quidpiam de tot támque variis plantis & arboribus insignibus, quibus hîc caremus, quae in hortis earum provinciarum inveniuntur. Cujus culpa sit, ô Legati, cur hîc Laurocerasos non habeamus, ut Princeps d’Oria Genuensis, cujus hortus istâ decoratur, cùm ejus nucleorum multa pondo, si velletis, in Pera nancisci possetis, in monasterio divi Petri, quod monachi incolunt, collecta? aut elegantem aliam arborem Amigdalae magnitudine, quam Turcae. Cromadia vel Cromada nominant, Constantinopolitanis & Peranis nortis nascentem, si velletis? Praetores etiam Veneti deferendas curare possent multas stirpes in suam urbem cùm ex insulis sibi subjectis (uti Adrachnem, aut ejus fructum Vnedoni similem, ex Creta) tum ex aliis Turcarum Imperatori parentibus. Videte Platanum Patavii in Cardinalis Bembi horto, quae in aliis minimè, neque etiam Venetiis conspicitur. Sed cujus culpa, nisi quòd neque semine neque ramis propagetur? Ceterum si hujus utilitatem requiritis, audite quid Plinius dicat: Omnium insitorum capacißima Platanus dicitur. Nunc verò, ut his quae à nobis proposita fuêre, subserviamus; quilibet intelligere potuit, quâ ratione educare queat quae suprà promissa sunt. Sed ut potrò quisquis id negotium suscipiet, intelligat quo modo se gerere debeat; ex methodo quam observavimus discat. Diligenter in peregrinationibus perspeximus quaenam stirpes nascerentur iis quae adiimus locis. Praeterea convenimus eos qui habitabant pagos viciniores locis quibus arbores nasci observatae sunt, nomina pagorum, & primae autoritatis in iisdem pagis rusticorum adnotavimus, quibus reliquimus catalogum eorum quae desiderabamus: Domini etiam cujus pagus erat, nomen adscripsimus, & rationem exquisivimus contrahendae cum civibus proximae urbis notitiae, ut faciliùs operae quando opus esset, adhiberi possent; postremò familiaritatem cum Medicis & Pharmacopoeis in omnibus urbibus contraximus. Istud observatum fuit omnibus locis, ut sine ipsorum dispendio, eorum operâ & favore uti possemus, nonnullâ pecuniae summâ distributâ.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
