Latin
PROBLEMA XXII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 242-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XXII. ED plura forsitan de domesticis arboribus hoc loco egimus, quàm initio constitueramus. Cùm tamen jam de Illustrissimi Principis Cosmi Medices Florentini Ducis Ohorti, in Castello nuncupati, elegantiâ loqui coeperimus, brevibus reliqua persequemur: nam ut ornatissimè instructus est feris arboribus, nisi jam multo tempore excogitata fuisset ratio ejus excolendi, &principium datum esset, adeóne ornatus nunc foret? Sit istud tanquam exemplum rerum praedictarum in praxim deductarum. Aquae porrò commoditas multum momenti adfert ad praediorum elegantiam: nam illa in syphones deducta, gramen ubique praebet. At fontes hujus horti adeò excellunt, ut pauci elegantiores alibi conspiciantur. Pulcerrimum verò spectaculum praebent praealtae arbores perpetuò virentes. Itaque aedes inferiores, quas Dux inhabitat, egressis, subeundi sunt aliqui gradus, deinde occurrit planicies in orbem facta, Cupressis referta, &Buxea sepe coronae instar cincta: Cupressis multae arbores serie quadam consitae permixtae sunt, ut Arbuti, Myrti, &Lauri, quae perpetuò virentes, &suavem fundentes odorem, plurimam addunt loco gratiam. In media hac planicie fons est artificialis, multis angustis meatibus aquam fundens, atque homines inopinantes fallens. Utrunque ejus latus binae Palae arbores, sive Ficus Indicae nuncupatae, quae suis foliis seruntur, satis jam adultae occupant, quibus contiguae sunt duae legitimae Platani semen ferentes. Omnes hujus horti parietes Lauro adnascenti teguntur. Citriae, Limoniae, atque Adami mâli, parietes etiam vestiunt. Sed haec adhuc tenuia: nam ex hoc primo horto ascendentes, &paulisper progredientes, duos alios fontes inveniunt, statuis &elegantibus cochleis ornatos, qui portam utrinque claudunt. Suprà adhuc, ingressus est in silvulam; nullâ aliâ arbore quàm Cupressis constantem. Ulteriùs alia est silvula Abietum legione consita, quae è locis tridui itinere inde distantibus petitae fuêre; unde aestimare licet, non fore difficile idem imitari iis qui earum educandi rationem intellexerint. Dextro latere silva est serie quadam Ilicibus consita, atque illi contigua alia silvula Laurorum, quibus admixtum est aliud arboris genus perpetuò virens, Lentagine istîc appellatum, atque à nobis inter reliquas arbores propositum Tini nomine; cujus semen caeruleum est: nostrum autem caelum hujusmodi arboribus non foret adversum. Istîc etiam sunt Rhododendri. Deinde alia arbor truncata supernè cincta &operta hederâ, &in medio mensam sustinens, ad quam aqua fontana per syphones deducta est. Sub aedificio foris deambulacrum est praealtum, albae Mori arboribus consitum, quae nullis pedamentis fulciuntur. Sunt etiam alii horti, aureas malos &alia continentes, quae brevitatis gratiâ praetermittimus. Proximum huic aliud est aedificium Domini Rucellay in Corachi, tertio à Florentia miliari, ubi similiter elegantes sunt Abietes, Tini, Myrti albae, Taxi, Lauri, &aliae perquàm rarae arbores. Haec urbs Florentia in amplâ planicie sita, montibus eam cingentibus est obsita: At si haec planicies aliquâ elegantiâ dotata est, id incolis tribuendum, qui seduli fuerunt in educandis Cupressis, Abietibus, &arboribus perpetuâ comâ virentibus. Quod etiam reliquis urbibus contingere posset, si similem diligentiam adhiberent. FINIS.