# Exoticorum libri decem 242

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PLANTARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/242

PLANTARVM saltem retineant: tametsi monetam cudendi facultatem non habeant, nisi aeream. Huius religionem amplexus est Nixamo.xa: at reliqui Reguli, post Legati ejus abitum, eam rejecerunt. HVNC Ya Ismaël appellârunt etiam Turci Sosy: quoniam sui exercitus Imperatorem virum strenuum habuit nomine Sufy. SVNT qui Yeque non xa dicendum putent: sed errant. Nam tametsi Xeque dignitatis sit nomen, quippe Xeque senem significat (unde dicuntur Xeques Arabes) tamen Xa-Ismael dicendum, id est, Rex Ismaël. XA vocabulum me invitat, ut aliquid de ludo latrunculorum hîc addam, qui admodum familiaris est Persis, & Mauritanis, tametsi apud eos alia sit ludendi ratio. REGEMXa nuncupant; quoties verò eum impetunt, minimè Taquè dicunt, sed xa; quasi dicerent, Moneo te Rex, ut loco te moveas. Reginam appellant Goazir, id est, Praefectum regni, seu quem Conestabilem vocant: Delphinum sive Sagittarium, Fil, id est, Elephantum: Equitem, Guora, id est, Equum: Turrim autem, seu quem Elephantum dicimus, Rochha, id est, Tigridem: peditem, Piada, hoc est, virum qui pedes proeliatur. * Matthias à Michou, lib. 1. de Sarmatia Asiana, cap. 10. paulo aliter, ubi de Tartarorum imperatoribus agit: Quartus, inquit, Imperator ex Bathi genitiu fuit. Temit cutlu, & interpretatur ex Tartarico selix ferrum, temit felix, & cutlu ferrum: erat siquidem felix & bellicosus. Iste est Tamerlanes in Historium celebratus, qui totam Asiam vastavit, & usque ad Aegyptum pertransiit, &c. Et paulo post: Fuit & alius princeps Tartarorum eo tempore Acsac cutlu, quod in Latino sonat claudus, vel claudum ferrum: quoniam claudus erat, sed ferox. Is multa bella feliciter geßit, &c. Ingens sanè stipendium, quôdque meam fidem superat, quandoquidem Ferdinandus Lopez de Castagneda, qui earum rerum, quas Lusitani in Orientali India gesserunt, historiam scripsit, dicat cap. XCVIII. lib. 11. Proregem India Franciscum de Almeida, anno millesimo quingentesimo nono, ipsi Nizamaluco annuum tributum decem millium aureorum cruciatorum imponere voluisse, quod Emanueli Regi Lusitaniae penderet; Nizamalucum autem respondisse, se aegrè bis mille dare posse, nisi totam suam provinciam summo detrimento afficere vellei: itaque in numero errerem commissum esse arbitror; & quatuor pro quadraginta reponendum, vel etiam minor numerm. FINIS. IERTTSES QVAEDAM

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
