Latin
CAP XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 249
Unproofread scanNot analysed yet
sed ita vocatur &scribitur Arabice Karunsel. Quare quod dicat a Turtis &Arabibus dici Calafur, eamque esse tectam appellationem, sive ita vocant, sive non, sciat esse corruptum ex Karunfel. Certe nunquam consuluit Avisenam Arabicum, quum saltem a quodam medico Arabismi perito illud petere potuisset. In Iava Caryophyllum vocatur Syanke, in Malaya Synken, quod est idem nomen. Quare videndum an depravatum sit ex illo Moluccarum Chanque. Quod profecto non dubito: quum sciam literam Tzad a Lusitanis in Ch, mutari: ut Tzina, China donec eo delati Sinenses, inde magnam eorum copiam.) Certe tempore Avisenae non nisi a Sinis (quos ridicule Chinas vocant) ad Persas &Arabes importari solitum. Avisena: KARVNFEL Planta in finibus Sinarum. Quae verba desunt in Latino &Hebraico exemplari. CAP. XXII. Fulful,] Putat errorem esse si ab aliis Fulful dicatur, quum Arabes Filsil vocent. Sed, quod alibi diximus, omnes totidem literis scribunt quum in omnium arbitrio sit, utro malint CRRIS modo, pronunciare, Filsil, aut Fulful. Hanc diversitatem diversi apices efficiunt SERITVR autem Piperis planta.] Piperis plantam ita describit Auctor Geographiae Arabicae: Et in insula, hoc est terra Mali, nascitur arbor Pipe tis, neque nascitur nisi in ipsa, aut in Candaria, aut„ in Gerbathan: &nulla invenitur, nisi in istis tribus„ terris. Est autem planta, cujus stipes aliquantum similis est stipiti vitis, foliis instar foliorum plantae volubilis sive faseoli, longa, non alta, racemis instat, racemorum vitis, quorum unusquisque occultatur„ solio suo propter pluviam, quod inflectitur, adveniente (pluvia) Piper vero album non inflectitur ab„ ea, superveniente illa initio aut ante. Hachi filius„ Charri dicit de eo, quod quum est plavia, inflectuntur folia ejus super racemos istos, &defendunt eos„ a pluvia. quum recessit pluvia, attolluntur sive re moventur folia a racemis, neque revertuntur, nisi tempore pluviae. Revertente pluvia, revertuntur fo lia ad ipsos. &hoc est mirum. Haec ille: quae, nisi fallor, indigent peritorum hominum examine. Nam mihi suspecta sunt. Sed Arabes multa ejusmodi fabulantur, ut Iudaei.