Latin
25.1 to 25.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 25.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem loco reticere non possum; eos qui hunc sacrae scripturae locum interpretantur de Tribuli ficus, hallucinari, dum Tribulum esse existimant carduum: nam Tribulus universae* Galliae ignotus est, saltem terrestris: aquaticus autem is est quem nos Macles aut Chastagnes d’eau nuncupamus. Heliotropium nominatur Heliocrota, Atractylis Ardactila, Orobanche Lycos. Hyssopo cùm hortensi tum silvestri carent: ejus autem loco pharmacopoei inutilem quandam pusillam adulterinam plantam substituunt. Stoechas sponte plurimis locis nascitur. Inter rariores stirpes, singulares quaspiam conspeximus in Franciscanorum horto urbe Candia, nimirum Scammoneam &Apion, quae alioqui sponte in montanis nascuntur, uti &Styrax. Ricini planta quoniam istîc hieme non corrumpitur, multosque perdurat annos, in arborem evadit adeò sublimem ut non nisi scalis admotis conscendi possit. Xylum &Sesamum magnum censum adferunt; atque Aprili seruntur. Cogitur istic &Cedria sive Katranum, &pix, praesertim in Leucis montibus, vulgo Spachia dictis, in quibus plurimae silvestres pini, alias Piceae, proveniunt. Inter res memorabiles, planiciem in Creta observavimus, Sethia &Lasti nominatam, magnae longitudinis in sublimium montium jugo, paulo supra Voulismeni in media insula, quâ Sethiam iter est. Restibile autem est solum, in quo multae segetes, leguminaque nascuntur, &Orobus, leguminis genus nobis quidem in usu, sed quod nullum nomen Gallicum invenit. Eam planitiem uberem reddunt riuuli è collibus illam undique cingentibus decurrentes. Nascuntur apud Cretenses silvestria quaedam exigua pyra, ab incolis Achladas nominata, à nostris diversa: aliàs pyra silvestria apud eos Agusaga appellantur. Vix in Creta reperias Asparagi genus illud quod in hortis colimus: silvestrem enim Corruda nuncupatum passim sponte nascentem dumtaxat habent. Sed aliud praeterea genus apud ipsos conspicitur, antiquâ &vulgari appellatione Polytricha nominatum. Inconstans Anemones flos pluribus quàm decem coloribus variat. Cicadae Symphogna nuncupantur, qua etiam voce lyram appellant, Symphytum majus Stecouli. Supra Chisami arcem, ea montis parte qua Calohierorum monasterium, cui nomen D. Ioannes de Predermos, situm est, Artichocae silvestris genus crescit, pastoribus Agriocinara appellatum, cujus radicem cubitalis longitudinis, &humani cruris crassitudinis, foris &intùs nigram, pyri in modum turbinatam, Costi indici loco in Aromatariorum officinis venalem esse asserimus.