# Exoticorum libri decem 25.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 25.5 to 25.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/25.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/25.5-2

Intelligimus autem nigram illam radicem quam Costum nominant, quamque ab omni antiquitate in usu esse credimus. Capita fert instar Cinarae sive Artichocae, quae pastores cruda mandunt. Ejus flos maxima ex parte canIpsius radices Chamaeleonis albi didus est (licet & purpureus inveniatur) & suavis odoris. Differt ab aliis Artichocis silradicibus similes sunt, & folia Chamaeleonis nigri foliis vestribus multis Italiae locis nascentibus. Frustrà inter reliquas nostrates stirpes Chamaeleon albus & niger depicti fuere: nam neuter nec in Germania, nec in Gallia, nec etiam in Italia nascitur: unde certum est (cum venia sit dictum) istas tres nationes hallucinari: neque enim Carlina, neque alii similes cardui, Chamaeleon albus vel niger sunt. De nigro autem aliàs agemus. Albus porrò radicem producit humanae coxae crassitudinem aequantem, pedalem, interdum etiam cubitalem longitudinem, adeò odoratam, ut conclave in quo reposita, violae odore ita repleat, ut capitis gravedinem inducat. Cretenses pastores, & rustic ani pueri, praesertim apud Rhetimo, ejus gummi colligunt, quo feminae pro masticatorio utuntur, uti mastiche in Chio, & Chondrillae gummi in Lemno. Cola vel Chamaeleous vulgo nuncupant Chamaeleonem album. Acanthus mollis variis humidis locis frequens est: at spinosus in agris & juxta semitas. Anonidis cymas condiendi consuetudo apud Cretenses nondum abolita est, neque etiam Eryngij tenella germina edendi: at Eryngium illud marinum est, maris littoribus nascens, à mediterraneo diversum. Breviter Creta insula multas stirpes profert, atque alias res singulares, quas alibi non reperias. Ab omni etiam antiquitate generosarum stirpium istic nascentium nomine celebrata est. Macrobius cap. 5. lib. 7. Saturnalium idem testatur his verbis: Sed nec monstrosis carnibus abstinetis, inserentes poculis testiculos Castorum, & venenata corpora Viperarum: quibus admiscetis quidquid nutrit India, quidquid devehitur herbarum, quipus Creta generosa est. Serpentum dumtaxat tria genera in Creta observavimus, primum Ophis, alterum Ochendra, tertium Tephloti à rusticis nominatum. At affirmare audemus verum esse quod antiquitus proditum est, Cretam nullum venenatum animal alere.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
