Latin
255.6 to 255.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 255.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed id me consolatur, quòd plurimos sapientes viros eodem vado transiisse certum sit: quos si ejusmodi metus deterruisset, multa hodie ignoraremus, quae summâ industriâ, ingenii felicitate, &diligentiâ, in bonarum literarum commodum posteritati reliquerunt. ET licet cum iis minimè sim comparandus, meaque audacia eo major appareat, quòd de nonnullis erroribus agere instituam, qui inter Graecos, Arabes, &Latinos circa plantarum &aromatum cognitionem commissi sunt, partim eorum negligentiâ, partim etiam quòd illorum medicamentorum natales conspicere non potuerint, sed ex incertis aliorum relationibus dumtaxat exceperint: veniâ tamen non indignus censebor, si de his, quae meis oculis conspexi, certissima &verissima hoc libro comprehendere coner. VT verò hunc laborem susciperem, gloriae cupido non me impulit, aut ut doctrinae major laus, quàm mereor, mihi tribueretur: sed unicus mihi scopus fuit, ut tuis commodis sincerè inservirem. Certò autem mihi persuadio, etiamsiutilitatem minùs fortè laudes, boni tamen consulturum diligentiam &laborem, neque improbaturum meum animum, qui tam longis &variis peregrinationibus ea conspicere voluerim, quae alii ex solo auditu destripserunt. NEC inficias eo, quin haec elegantiore stilo tradi queant: verùm certam veritatem expolitis verbis longè praeferendam. esse censeo.