# Exoticorum libri decem 255.6-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 255.6 to 255.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/255.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/255.6

Sed id me consolatur, quòd plurimos sapientes viros eodem vado transiisse certum sit: quos si ejusmodi metus deterruisset, multa hodie ignoraremus, quae summâ industriâ, ingenii felicitate, & diligentiâ, in bonarum literarum commodum posteritati reliquerunt. ET licet cum iis minimè sim comparandus, meaque audacia eo major appareat, quòd de nonnullis erroribus agere instituam, qui inter Graecos, Arabes, & Latinos circa plantarum & aromatum cognitionem commissi sunt, partim eorum negligentiâ, partim etiam quòd illorum medicamentorum natales conspicere non potuerint, sed ex incertis aliorum relationibus dumtaxat exceperint: veniâ tamen non indignus censebor, si de his, quae meis oculis conspexi, certissima & verissima hoc libro comprehendere coner. VT verò hunc laborem susciperem, gloriae cupido non me impulit, aut ut doctrinae major laus, quàm mereor, mihi tribueretur: sed unicus mihi scopus fuit, ut tuis commodis sincerè inservirem. Certò autem mihi persuadio, etiamsiutilitatem minùs fortè laudes, boni tamen consulturum diligentiam & laborem, neque improbaturum meum animum, qui tam longis & variis peregrinationibus ea conspicere voluerim, quae alii ex solo auditu destripserunt. NEC inficias eo, quin haec elegantiore stilo tradi queant: verùm certam veritatem expolitis verbis longè praeferendam. esse censeo.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
