Latin
CAPVT IV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 258-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. TABVI tenues admodum fritilli tabellas, cum pyxide qua adservabantur, ex Caphurae ligno confectas, uti ex odore facilè deprehendi poterat: nunquam tamen Camphoram exsudabant; at si manibus tractarentur, solummodo Camphorae odor in eis major spirabat. PORRò Caphura de Burneo cùm multo pluris aestimetur, praestantiorque sit Sinensi; per Cates (est verò Cate ponderis genus viginti uncias pendens) venditur; Sinensis autem per Bares, estque Bar pondus circiter sexies centenas libras pendens. Valet etenim ejus, quae ex Burneo advehitur, libra una, quantum Sinensis centenae librae. CVM itaque illius tam vile sit pretium, planè explodenda eorum est opinio, qui illam à Rege Sinarum adulterari arbitrantur, quandoquidem unus sit ex potentissimis totius orbis Regibus: de quo ejusque provinciis si quis sermonem instituere cuperet, magnum volumen conscribat oporteret. Nam si regni amplitudinem, incolarum frequentiam, politiae &gubernationis excellentiam, &divitias spectes; nullum aliud in universo orbe est Imperium quod cum Sinensi comparari possit. Et haud scio an quispiam tam confidentis sit ingenii, ut eorum, quae istic excellentia, &perpetuâ memoriâ digna sunt, historiam conscribere adgredi audeat, cùm singula longè famam relationemque omnem superent. Si quis tamen partem infinitatis eorum, quae in Sina obseruanda sunt, scire cupit; legat librum quem de eâ conscripsit Reverendus pater Gaspar de Cruce, Dominicani ordinis monachus. UT verò è multis mercibus, quae ex Sinarum regione advehuntur, paucas perstringam, sunt argentea vasa diversi generis, summâ arte &diligentiâ elaborata; omnis praeterea domestica supellex, uti lecticae, spondae seu lectuli ad recumbendum ex argento sculpto &diligenter elaborato: maxima quantitas sericei fili, sericeorumque pannorum, plurimum aurum, moschus, uniones, argentum vivum, aes, minium; murrhina vasa plurima, quorum nonnulla duplo aestimantur argenti pondere, &pleraque alia cùm ad humanos usus necessaria, tum ad luxum &ornatum. Ego sanè inde habui binas thecas ex solido argento cum omnibus instrumentis chirurgicis majoribus &minoribus, ut sunt cauteria, specilla, malleoli, &c. ex argento confecta &exornata tanto artificio, quanto ab ullo argenti fabro desiderari posset. De Manna. CAP. V. RAETER ea Mannae genera quae à doctissimo ab Orta descripta sunt, aliud in Ormuz Mannae geris in Ormuz Dvenale conspicitur, quod in varias Indiae provincias defertur, quodque glebis paulo venale.