# Exoticorum libri decem 26.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 26.1 to 26.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.1

caloris particeps est. Astrologi etiam calidum esse declarant, quandoquidem sub Martis dominio constituunt, Planetae calidi & sicci. Praeter auctoritates tam gravium virorum, ipsa ratio, & ejus actiones id demonstrant: videmus enim ventriculi superfluas humiditates absumere, obstructiones aperire, menses provocare, absumere & desiccare, quae sunt caloris opera. Sed animadverto Burgum ex jam dictis dubium esse redditum, nec adeò confidentem, ut antea erat. B. Verum id est; nam auditis tam gravium virorum sententiis, & adeò probabilibus rationibus ferrum esse calidum, valdè dubius sum redditus; ut statuere nequeam, cui parti fidem adhibere debeam. D. M. Sic etiam plerique alii de ferro scribentes, nihil certi statuere potuerunt, & de ejus temperamento siluerunt, ignari in quam partem vergerent, observatâ opinionum varietate quam enarravimus. B. Docti & ingeniosi viri officium esset, ut isti Auctores, qui tanto tempore discordes fuerunt, conciliarentur: atque meâ opinione dominus Doctor id commodè praestare posset, quandoquidem Graecos cum Arabibus conciliavit, in controversiâ de venae sectione in pleuritide, & alias controversias de hac materiâ ortas. Cumque illud opus adeò aestimatum & acceptum ubique fuerit; sic etiam hoc commendabitur, si graves auctores adcò differentes conciliabuntur. D. M. Istud praestare posse, difficile videtur. B. Tanto praestantius & majore aestimatione dignum. D. M. Ut Burgi petitioni satisfaciam, meam sententiam proferam, certam veritatem eliciendi potiùs desiderio, quàm ut me judicem statuam, & definitivam sententiam pronunciem. Ex Avicennae reliquorumque auctorum sententiâ jam diximus, omnia metalla ex sulphure & argento vivo fieri; ex sulphure quidem, ut patre; argento autem vivo, ut matre: uno tamquam agente, altero tamquam materiâ: quae cùm ita sint, materia ex qua ferrum generatur, ex his duobus constat, ex sulphure nempe calidissimo, & argento vivo frigidissimo, quae Natura in Terrae visceribus concoxit, & in metalla secundum singulorum qualitatem conflavit. Itaque ubi ista duo principia puriora fuerunt, aurum conflatum est: ubi autem crassa & impura fuerunt, alia crassiora: & ex maximè impuris & adustis ferrum est generatum, quod cùm ab impuris crassisque principiis originem trahat, omnium metallorum est durissimum, ut suâ soliditate & duritie reliqua metalla domaret, instrumentúmque fieret necessarium ad ea in usum convertenda: ferrum igitur ex duobus his principiis sulphure & argento vivo natum est, illo calido, hoc frigido: temperamentum itaque obtinere debet istarum duarum qualitatum particeps.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
