# Exoticorum libri decem 26.6-10

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 26.6 to 26.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.6

Argenti enim vivi ratione frigidum est, & quia manifestâ humiditate cum istis qualitatibus mixtâ caret, siccum est, & proinde durum & frigidum. Sulphuris porrò ratione, calefacit, absumit, desiccat, aperit, roborat, orexin excitat, & admirabilia opera praestat, quae à calore illi insito fieri infrà refęremus. Argenti autem vivi, crassi, impuri, ex quo conflatum est, ratione, cum terrestri facultate ipsi permixtâ, refrigerat, sistit, densat, adstringit, coagulat, prohibetque omnis generis defluxiones; adstrictione, alvi profluvia sistit, refrigerat & calorem temperat, aliaque plurima praestat, quae à frigiditate oriuntur: sic ut ex jam dictis apparcat, ferrum tam contrariis facultatibus praeditum esse, quia ex rebus contrariâ qualitate constantibus compositum est, quae suas vires exerunt pro subjecti ratione: nam ubi apertione opus est, aperit; ubi verò restringendum est, restringit. Praeter istas autem qualitates, aliam habet primariam, ut prae reliquis metallis sit siccissimum; cujus siccitatis ratione, pleraque ex praedictis operatur: itaque calefaciendi, refrigerandi & siccandi vim habet. Hinc factum est, ut nonnulli calidum illud dixerint, quia caloris munia obit: alii verò, frigidum, quoniam refrigerandi vi praeditum esse observârunt: quod accidit, quia ex duobus principiis contrariis uno calido, altero frigido, compositum est. Ex his patet neutros hallucinari, qui vel frigidum esse & refrigerandi vi praeditum, vel calidum, & calefaciendi facultate donatum dixerunt. B. Dextrè & prudenter dominus Doctor controversiam quae in hoc negotio versabatur, & cum magnâ nostrâ satisfactione conciliavit: sed superest adhuc unus scrupulus; nimirum an Argentum vivum sit frigidum, quemadmodum dicit. Nam quidam frigidum esse asserunt, atque id probant ex ejus gravitate, colore, contactu, & quem praestat effectu, quandoquidem qui illud tractant, paralytici redduntur, & in animi deliquium, nervorum tremorem, artuumque relaxationem incidunt, & multi intereunt apoplectici, qui omnes morbi à frigidis causis oriuntur. Alii, qui Argentum vivum calidum constituunt, ab effectu suam opinionem confirmant: quia articulis aliisque corporis partibus eo inunctis calores excitantur, os faucesque inflammantur, tum etiam gingivae & palatum incenduntur, & vehementissimi sudores excitantur: ex illo pariter potentissimum illud corrosivum effici videmus, Sublimatum appellatum, omnes partes, quibus applicatur, incendens ac corrodens; ex eo item conficitur causticum illud corrosivum, pulvis videlicet Praecipitatus: dubium igitur est negotium & difficile, quandoquidem adeò contrarias facultates obtinet refrigerandi & calefaciendi. D. M. In eâdem difficultate haeremus, in quâ de Ferro.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
