# Exoticorum libri decem 261.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/261.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/261.9

menta, gle menta, stirpes, aves, & quadrupedes, quae istîc reperiuntur, describere animus est. LONGE plures similes historias veras hîc recensêre possem, quas brevitatis causa praetereo. Quibus verò istae non sufficiunt, legant quae Aristoteles, Plinius, Aelianus, Oppianus, & alii plerique Auctores de Elephantis scripserunt. Paullo aliter, atque etiam fusiùs, hanc Historiam refert loannes Hugonu F. à Linschoten cap. 46. sui Itinerarii. Similem etiam, sed paullo aliis verbis descriptam, recenset idem Linschotius eodem capite: aliámque addit non minus admirabilem, quae ipso praesente contigit, dum in Lusitaniam rediturus, discessum ex Cochin pararet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
