# Exoticorum libri decem 262

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262

Corbita, inquit, quâ vehendi eramus, gubernaculum adeò vitiatum erat, ut, ad reparandum, in terram ferendum esset: cymba igitur alligatum ad littus usque perductum est, in quod deinde elephas pertrahere, &, binis phalangis suppositis, ut faciliùs porrò glisceret, in siccum educere debebat: sed quia graviis erat, veluti gubernatulum corbita mille quadringenta aut sexcenta dolia vehentis, atque elephas junior, necdum adultus, solus in littus pertrahere, tametsi omni conatu tentaret, non potuit; in genua itaque prolabens, barrire & lamentari caepit, lachrimis etiam ex oculis profluentibus: quum autem frequentes in littore essemus, & ad hoc spectaculum convenissemus, cim gubernator contumeliosis verbis illum excipiens, pudore affici debere dicebat, sic coram spectatoribus lamentari: sed licet ille rursus omni conatu niteretur, solus tamen gubernaculum in littus pertrahere non potuit: ubi verò altero elephante adiuncto; dimidiam gubernaculi partem ex aquâ eductam animadvertit, dentibus & capite adiunctum elephantum protrudere & abigere capit, eius operam non amplius expetens, & soliu deinceps in siccum pertrabere voluit. Hinc apparet intellectu praedites esse elephantos, & honoris laude affici, perinde ac homines. De Canella.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
