# Exoticorum libri decem 263

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/263

Solebat sanè è Calecut celeberrimo olim Emporio peti: istuc enim ex reliquis Orientis regionibus omnis generis preciosae merces inferebantur, atque Sinenses potentissimi & opulentissimi, qui Indicum illum Oceanum navigabant, mercatores, amplas aedes (quae etiamnum Sinacota appellantur) istîc habebant, in quibus suas merces, & inter eas Santalum è Malaca allatum, reponebant; quas deinde vendebant, & in alias regiones distribuebant. At cùm Lusitani Calecutium initiò appellentes, à Rege & oppidanis proditione appetiti & paenè oppressi fuissent, inconstantiae & nequitiae illius gentis minimè fidentes, majoris securitatis causa ad Regem Cochin transierunt, qui eos non modò humaniter excepit, sed etiam adversus Regem Calecut fortissimè defendit & tutatus est. Pro quo beneficio Lusitani postea luculentam gratiam retulerunt: nam vastato Calecutio, Regem Cochin potentissimum totius Malabar Dominum effecerunt, & cum illo etiam nunc arctissimam amicitiam colunt. Ex illo, Calecutii splendor, celebre nomen & emporium periit, atque tota nobilitas ejus regionis absumpta est: illâque universâ provinciâ Lusitani rerum domini nunc potiuntur. His igitur non minus debetur ob longissimas illas navigationes quae tot orbes nobis aperuerunt, unde adeò singularia medicamenta, aliaeque maximi pretii merces adferuntur & innotuerunt, quàm Ptolemaeo ob doctrinam & earum descriptionem. Sed de Calecutianis illis rebus plura ex Indica Historia petere licet. CELEBERRIMA porrò nunc sunt Indiae emporia Cochin & Goa civitates, quae omnes illas Indicas merces toti Europae, atque aliis insuper provinciis subministrant. * Flavi Santali selectisimi librale fragmentum, (ut scholiis in Garciam commemini.) mihi liberali munere dedit no- Flavi Santali ster Hugo Morganus, Londinensis Pharmacopola peritißimus, M. D. XXCI. Est verò id grave, solidum, nodosum, co- fragmentum. lore intus flavum, odore suavi cerebrum reficiens, & grato sapore palatum leniens. De Betele CAP. X. oli ETELE planta Piperis stirpi adeò similis est sarmentis, foliis, & nascendi modo, ut, Betele histaria. quando simul sunt satae, vix è longinquo dignosci queant ab his qui plantarum istaDrum minùs sunt periti: scandit enim & amplectitur arbores juxta quas sita est, Piperis modo: ejus verô folium Piperis folio crassius est quidem, at magnitudine & nervis sive fibris prorsus simile. Turci laprach industani appellant. AROMATICVM est, cor & ventriculum roborat, flatus discutit, cerebrum & stoma- Vires. chum purgat cum Cardamomo mane à iejunis praemansum, orisque halitum commendat. Plurimi fit in Sinarum regione, Mozambique, & Cofala, ubi non nascitur: illic quidem ob frigidam aëris temperiem, postremis verò locis ob nimium aestum: temperatas enim regiones expetit, & mari vicinas. II. De Nuce Moschata & Maci. C2ri2:

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
