# Exoticorum libri decem 265.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 265.1 to 265.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/265.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/265.1

Negari non potest quin multo plura medicamenta nunc noverimus quàm veteres: inficiari etiam non possumus, pleraque illis cognita fuisse de quibus dubitamus. Nam certissimum est, Graecis probè notum fuisse Macer quod nobis dubium est, & plerisque adhuc ignotum: ignorasse autem Macin & nucem moschatam nobis adprimè nota, ut ex corum scriptis constat. Vnde Macer GALENVS simplicium libro septimo Macerem advehi ait ex India, constare essentia advebitur pleraque frigida & terrestri, paucula verò frigida: conferre sua adstrictione adversus dysGaleno. enterias & cruentas excreationes. Vnde Macer DIOSCORIDES verò lib. 1. cap. 94. Macer qui ex Barbaria advehitur, est cortex flaad vehitur vescens, crassus, & gustu perquam adstringens, qui contra cruentas excreationes bibitur, Dioscoridi. dysenterias, & alvi fluxiones. QUAE facultates inveniuntur in cortice jam descriptae arboris, non in Maci odorato nucis moschatae operculo, quod calidum siccumque est in fine secundi gradus, aut initio tertii, tenuiumque partium, & levissimae amaritudinis, pauculaeque adstrictionis particeps: itaque certum est utrumque loqui de cortice nostrae arboris, non de Maci, quod illis ignotum fuit. ADMONVIT me praeterea medicus quidam Regis Cochin, ne dubitarem quin hic Hic cortex cortex Avicennae Macer esset: magnaeque inscitiae esse de re tam apertâ disceptare: hujus Avicenna etenim Macre facultates, eis, quas suo maceri veteres tribuunt, persimiles, facilè id de- Macer. monstrare. PLINIVS etiam lib. XII. cap. VIII. Macer, inquit, ex India advehitur, cortex rubens radicis magnae, nomine arboris suae. MINIME verò nos movere debet quòd Dioscorides ex Barbaria Macerem advehi as. De locis natalibus Maceris serat, quem Plinius & Galenus ex India deferri scribunt: idem enim illis accidisse potest Diosc. & Galeni inter se in hoc medicamento, quod in Cinnamomo & Cassia, ut (quoniam ex peregrinis & londiscrepantium ginquis regionibus adveherentur) eorum natales non fuerint probè cogniti. conciliatio. AIT tamen Ptolemaeus: Quaedam in Indo fluvio insula vel urbs sita est, quae Barbaria Indus flu. dicitur, ex qua facilè comportabatur Macer: vel quòd afferretur ex Arabia eo maris sinu In eo insula vel urbi Barqui à Barbaria insula Barbaricus appellatur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
