Latin
CAPVT XIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 266
Unproofread scanNot analysed yet
Foliorum utilitas. Pavate. Vasaveli. Arbor erysipi las curaus. Eius descriptio. Eim utilitas. Canjs. EST verò haec arbor pumilae malo aureae similis, cui etiam persimilia habet folia, sed quae medium nervum crassiorem habeant, aliis octo aut novem in latera excurrentibus: flos luteus est, odoris ferè expers: radicis cortex dilutâ viriditate praeditus est, laevis &tenuis; qui si frangatur aut vulneretur, multo lacteo succo manat, lentiore &magis viscido quàm qui ex superiore fluit, gustu insipido, amaritudinis tamen alicuius participe, frigidus &siccus, plus tamen siccitatis quàm frigiditatis possidens; in quo ordine Medici illius provinciae etiam constituunt. HVIVS virentis corticis succo licet admodum ingrato, plurimum utuntur incolae gentiles &Christiani ob admirandos quos praebet effectus in omni genere profluvii, cùm in lyenteria tum in diarrhoea &dysenteria è quacunque causa prognata. Lusitani tamen Medici methodum in eo exhibendo servant. Vtuntur etiam eo sicco veluti priore: sed prioris cortex longè praestat. Distillant verò atque utuntur in hunc modum. CORTICIS in pulverem triti uncias octo, ammeos, apii, coriandri sicci, cumini nigri nonnihil tostorum &in pulverem redactorum singulorum drachmas tres, corricum Myrobalanorum Cepulorum drachmas septem, butyri vaccini non saliti uncias duas, lactis acidi quantum satis est ad pulveres istos excipiendum sumunt, in distillatoriam ollam vitream (si delicatioribus paratur) aut vulgarem (ut maxima ex parte fit) imponunt, &stillatitium liquorem eliciunt, cujus quatuor vel quinque uncias cum aquae avellanae Indicae, vulgo Areca nominatae, aut aquae e pediculis rosarum unciis duabus propinant alvi profluvio laborantibus, (interdum, si necessitas urgeat, trochiscos de charabe vel de Lemnia terra admiscent) semel in die, vel bis, si opus sit; illico autem post ejus sumptionem, orizam cum oxygala exhibere solent. Clysteres etiam ex eo confecti praesertim sub noctem iniiciuntur. LICET verò hic liquor admodum commendabilis sit, longè tamen praestantior est Maceris cortex viridis, licet multo ingratior, &sumptu difficilior. UTILIS etiam haec est radix seu cum Orizae decocto sumpta, sive inuncta adversus haemorrhoides &ani scissuras. FOLIORVM ejus cum Tamarindorum foliis decoctorum vapore crura tumentia utiliter foventur: ipso autem decocto madentes panni commodè in tympanite applicantur. De Pavate.