# Exoticorum libri decem 266-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/266-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/266-2

CAPVT XIV. LTERA istarum stirpium, tertium videlicet genus earum quae ad alvi profluvia utiles sunt, vulgo in Malabar dicitur Pavate, à Brachmenis & Canarinis Vasaveli, à Lusitanis Arbol contra las erisipolas, hoc est, Arbor erysipelas curans. FRVTEX est non admodum ramosus, octo aut novem pedum altitudinis, cui rara sunt folia, mali aureae minoribus foliis similia, excepta appendice qua carent, utrimque eleganti viriditate praedita: flos exiguus, candidus, quatuor foliolis praeditus; è cujus medio exit alba fibra cuspide viridi insignis, odore floris Periclymeni, cui procul aspicientibus persimilis videtur; rotundum semen, lentiscini magnitudine, ex viridi nigricans &, ubi maturuerit, nigrum. Caudex & rami cinerei sunt coloris, radix alba & insipida, cum nonnulla tamen amaritudine, odoris propemodum expers. TAMETSI utilis sit haec planta adversus alvi profluvia, quemadmodum superiores duae; cum illis tamen minimè comparari potest, quandoquidem imbecillior est: itaque qui superiores novit, eâ haudquaquam utetur in alvi profluviis, at in curando dumtaxat omnis generis erysipelate, & eo praesertim quod è mera bile ortum est; etenim insigni virtute adversus hunc morbum pollere deprehensum est. TERITVR & maceratur hujus plantae truncus sive radix orizae decocto (Canje vocant) aliquot horis quiescere sinitur ut acescat haec aqua, crysipelas deinde eâ inungitur, bibendaque propinatur sufficiente quantitate bis in die, purgato priùs ventriculo. EADEM ratione praebetur radix, orizae decocto macerata, iis quijecoris inflammatione laborant, & febrium ardoribus: addito autem succi foliorum Tamarindi momento, vulnerum labia circumquaque inungi solent, ad inflammationes prohibendas, & humorum defluxus cohibendos. QUONIAM verò illis in provinciis multo majore quantitate hoc tertium genus quàm secundum Corn nuncupatum crescit, incolae eo utuntur. De Caryophyllis. CAP. XV.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
