Latin
CAPVT XIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 267
Unproofread scanNot analysed yet
RBOR Caryophylla proferens magnitudine &forma Lauri est, sed superiore par- Arboris caryophylla profete magis ramosa, minore &angustiore folio: copiosos fert flores, initio candidos; rentis descriAdeinde virides, cùm nunc in fructum efformati sunt; at ubi maturuerunt, rubros ptio. qui deinde collecti &siccati nigrum colorem contrahunt: nascuntur ficus2 modo sparsim per ramos ad foliorum basim bini, terni aut quaterni simul juncti, vel unicus interdum. DICITVR Arabibus, Persis, &Turcis Caranful, ipsa arbor Siger, folium Varaqua. Varia nomenclatura. PAVLVS Aegineta acres illos constituit, calidos &siccos ordine tertio: alii dumtaxat secundo. VENTRICVLVM, jecur, &cor roborant, concoctionem juvant, urinas cient, alvum Eorum facultates. cohibent, oculis instillati eorum aciem exacuunt, nubesque extergunt: &quatuor drachmarum pondere ex lacte sumpti venerem exstimulant. *Caput de Caryophyllis Latio donare non constitueram, quandoquidem pleraque omnia ex Garciae ab Orta historia Aromatum (uti ferè reliqua, de quibus hic auctor hoc volamine agit) desumpta sint. Quia verò praeter reliquorum auctorum, qui Caryophyllorum historiam descripserunt, sententiam, &ipsius etiam arboris uaturam, eos ex ramis inter folia, ficuum modo, nasci asserit, ipsius verba lectori proponenda censui, ut anim idvertere queat quàm parum fidet interdum huic auctori sit adhibendum, qui veritatis assertorem se gloriatur, &plantas ad virum expreßisse asserit, cùm tamen ipsius uones nullim stirpi vivam effigiem imitentur, prasertim earum quas bactenus nobu videre licuit. Caryophyllorum certè legitimam iconem in Aromatum Garciae historiâ exhibui, ex ipso ramo muriâ condito (quales multi Antverpiam advehi soliti erant) à diligenti &perito pictore expressam. Vidimus insuper anno M. D. XYCI. Caryophyllorum ramos dodrantales &pedales siccos à FRANCISCO DRACKE nauclero Anglo (qui universum orbem circumnavigavit) ex Moluccis praecedentis anni mense Septembri delatos: sed omnes extrema parte fructus proserebant suu festucis aut bacillus inharentes, eo quem in nostra icone exhibuimus modo, &etiam ex ipsius figura &historia quam primo Exoticerum Libro damus, videre licet. Illarum tamen alterutram denuò cum ea quam noster Auctor expreßit, hoc etiam capite subucere libuit, ut studiosi utramque conferentes, faciliùs discrimen deprehendant.