# Exoticorum libri decem 267-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CARYOPHYL. ARBORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/267-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/267-2

CARYOPHYL. ARBORIS CARYOPHYL. ARBORIS icon legitimaicon spuria. De Pipere. CAP. XVI. IPER aliud domesticum, cujus usus est; aliud silvestre, quod ob amaritudinem nePiperis duo genera. gligitur DOMESTICI planta sarmentosa est, scanditque hederae modo, arboribus, quas Domestici hi nancisci potest, sese circumvolvendo: nodis per intervalla praedita; ad quos folia nascuntur storia. Betele foliis similia, parte interiore saturè virentia, exteriore dilutiora, cuspide mucronata, & gustu linguam vellicante. Horum foliorum alia aliis nigriora sunt: quae dilutiora sunt, fibrasque aequaliter nascentes habent, feminas censent (nam utrumque sexum in foliis ejusdem plantae constituunt) nigriora verò inaequalibus fibris, mares. Ad singula internodia, unde folia dependent, ex ipsâ foliorum sede2 nascuntur uvae, quarum maximae circiter quinquaginta grana obtinent, minores verò triginta.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
