# Exoticorum libri decem 268

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CARYOPHYL. ARBORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/268

Radix pusilla est, & summâ tellure fibras agit. Nigrum & SVMMA autem similitudo est plantarum quae nigrum piper proferunt & album: albi album. tamen folia tenuiora & molliora videntur: ejus etiam fructus magis aromaticus, meliorisque saporis quàm nigri. Hujus verò foliorum nullus est usus apud illius regionis incolas: Nigri foliosed nigri piperis folia dumtaxat expetuntur in coli doloribus, aliisque omnibus alui aegrirum utilitas tudinibus è frigida causa provenientibus: ea oleo Cocci sive Nucis Indicae priùs inuncta, deinde calefacta, supra alvum adhibentur magno effectu. PORRò seritur Piperis planta hoc modo: sarmentum ejus seu ramus juxta praegranEim sereno ratio. dem qualemcumque arborem aut palum defoditur, atque bubulum stercus & cineres cum aqua insperguntur: infra annum deinde fructifera est: quoque vetustior est planta, eo feracior, quippe quae ad ipsius arboris, cui maritata est, fastigium sese circumvolvendo scandere soleat. Minimè gentium ex ipsa foliorum sede; ex eodem quidem nodo, sed adversa folii sede nascitur ura, ut ex legitima Piperi icone, quam primo Exoticorum libro exhibuimus videre licet. De Cubebis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
