Latin
269.5 to 269.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 269.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Exempto primo vase Sura exstillat alia, quae ignis vel solis caloribus inspissata, Saccharum fit incolis lagra appellatum: lagra. praestantior censetur, quae in Nalediva colligitur, quàm quae in Malabar. FRVCTVS recens sub primo illo crasso viridique operimento, alio cortice nigro praediQuis elus fructus. tus est, medullam tegente; qui recens, antequam nigrum colorem contrahat, tener &candicans est, editurque cum sale, vel sine sale, vel cum aceto &pipere interdum; atque gustu est Cinarae: cùm verò jam nonnihil indurari coepit, Cardui caput sapit. Medulla cortici adhaerens tenera &dulcis est, continetque multam aquam limpidam, suavem, nec fastidium aut nauseam sua dulcedine parientem, quae vulgo in solis ardoribus bibitur. Frequens est hujus aquae sub dio refrigeratae, atque etiam lagrae usus adversus jecoris renúmHnius aqua &lagra usus que nimios calores, purulentaeque materiae per virgam excretionem: refrigeratur verò haec &historia. aqua in sua nuce viridi Lana appellata: diu conservatur, nam toto anno inveniuntur istae nuces virides, quatum nonnullae interdum tres aut quatuor libras sive pintas aquae continent. POSTQVAM jam indurata est haec nux, durioremque medullam contraxit, remanet Ein nur. in concavitate limpida quidem aqua, at non adeò dulcis ut prior: nucem tum vocant Malabares Elevi. In annotinis nucibus mutatur haec aqua in rotundam quandam substan- Elevi. tiam, mali instar, candidam, spongiosam, &levem, sapore dulci. MEDVLLA nucis recentis tenera alba &dulcis, sola editur ab incolis, aut cum lagre, Eius nucis esus &comhoc est, Saccharo è Sura confecto, vel cum Avela, pulmento ex Oriza in aqua cocta, deinde moditas. trita &probè sole exsiccata: editur item cum piscis quodam genere siccato ex insulis de Auola. Nalediva advecto, simili ferè bubulis carnibus fumo induratis, Comalamasa appellant, boComalamasa. numque condimentum est ad bibendi appetentiam provocandam. Ea verò mixtura non modò incolis in usu est, sed ab ipsis etiam Lusitanis expetitur. Ex eadem medulla lac conficitur Amygdalino simile, ad edulia paranda utile. SOLIBVS exsiccata haec medulla vocatur Copra: suavis est, reconditur, illisque perinde Copra. in usu est, atque nostris Europaeis castaneae siccae.