# Exoticorum libri decem 27.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 27.1 to 27.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/27.1

Sed quid praeterea requirit Burgus? B. Ut cùm ex priore dubitatione nos exemeris, istam alteram etiam adimas. D. M. Tam seriò id expetere Burgus mihi videtur, ut negotium expedire cogar; in omnibus enim illi gratificari cupio: sed id paucis verbis, quia jam advesperascit. Vtriusque Argentum vivum ex diversis partibus compositum est: nam aqueae quibus praeditum est opinionis conterrestribus permixtae sunt, quae illi vim & robur addunt: sulphurcas etiam partes admixta tiliatio. habet, quod deprehenditur si manibus tractetur, nam illae sulphuris odorem contrahunt est igitur Argentum vivum ex diversis partibus conflatum: aqueae & terrestres refrigerandi vim illi tribuunt, unde operationes quas enumeravimus oriuntur: & sulphurearum aërearumque partium quas obtinet, ratione, calefacit, penetrat, aperit, extenuat & sudorem provocat, abundantem humorem per os & alvum expellit calefaciendo, exulcerando, aliosque calidos effectus praebendo: itaque mirum non est, si contrariarum sit faculratum, cùm diversis partibus constet: & illud ipsum obtinet quòd ferro inesse diximus. Istâ ratione solutum est propositum à Burgo dubium. B. Mihi quidem abundè satisfactum est jam prolatâ oratione, non tamen adeò, quin aliquid relictum sit, quod dominum Doctorem perconter, majoris momenti, quàm reliqua supra dicta, facultates nimirum; quas ferrum & chalybs in medicâ arte obtinent, quas magnas esse praedicant. D. M. Tot Auctorum cùm veterum, tum neotericorum qui de Ferri & Chalybis facultatibus scripserunt; sententias repetere molestum erit: nam magno numero sunt, & varia prodiderunt: nihiloritinus, cùm nobis incumbat ea provincia, tempore utamur, ut maturiùs absolvamus. Ex jam dictis intellexistis ferrum & chalybem idem esse metallum; in eoque solo duntaxat differre, quòd chalybs ferrum purius sit, ideoque magis solidum & forte. Veteres autem, ut chalybem non noverunt, de ferro solummodo egerunt, illique medicas facultates quas enarrabimus attribuerunt: ferri autem nomine chalybem intelligemus, cùm ab eo non differat, nisi quòd purius sit, & ab omnibus impuritatibus liberum; eam ob causam chalybs magis refrigerat & exsiccat, quàm ferrum: sed ubi calefaciendum est & aperiendum, majore facultate praeditum est ferrum, quia à sulphureis partibus nondum est lberum, quas valdè amittit in chalybem conversum.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
