# Exoticorum libri decem 272.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 272.1 to 272.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/272.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/272.1

A COSTA IN montibus verò Cranganor, & per universam provinciam Malabar (quando ejus maximum pretium) singulae librae viginti maravedis redimi possunt, hoc est, paulo pluris quàm dimidio regali Castellano, sive batzio Germanico. GENTILES Canarini fructum Hasanguia & Bavasenga, quemadmodum & provinciae Decan incolae, & Brachmenes, arborem Bahoo & Bava, vocant: Guzaratenses Gramala: Malabarenses Condaca: Arabes, Persae, & Turcae Hiarxamber: asserebat tamen mihi Cogecela, peritus medicus Persa, illud vocabulum esse merè Persicum, & legitimum Arabicum esse Gazatfalus. FORIS illinitur medulla erysipelate tentatis & inflammationibus. Invaluit usus tota India exibendi delicatulis mulicribus & pueris cassiam solutivam adhuc virentem saccharo conditam, ad unciam unam bono successu: sumitur verò dum adhuc recens est & valdè tenera, priusquam cortex induretur: maceratur primùm in frigida aqua, antequam cum saccharo coquatur. Moderatè & sine molestia alvum subducit. * Perficae mali folia quodammodo amulantur, si singularia separes. Quoniam verò coniugatim bina semper in oblongo nervo nascuntur, & summa ala postremum, imparem numerum faciens; commodiùs meo iudicio comparasset cum fraxini foliis, aut similium arborum, quae alata folia ferre solitae, & integra plerumque abiicere consueverunt, quemadmodum luglans, Sorbus, Rhus, Ceratia, &c. Huius arboru ramulo cum suis floribus & folius, Cruci, & Cedri fructu, aliisque varii generis seminibus olim donati sumus à doctißimo diligentißimóque viro D. Bernardo Paludano, qui ex Syriaca, Arabica, Aegyptiacáque sua peregrinatione illa retulerat. De Anacardio. CAP. XXIII. NAGNA est Anacardii copia in Malabar, & reliquis Indiae provinciis. Fabae vulgari admodum similis, dum adhuc viret & recens est; exsiccatus verò niger & Asplendens: continet medullam Amygdalae similem, inter quam & supremum corticem oleum admodum urens invenitnr. DOCTOR Orta scribit eum fructum in usum medicum recipi, & in illis regionibus in lacte maceratum dari asthmaticis, & adversum lumbricos: praeterea viridem sale condiri, & edi olivarum conditarum in morem. Ait etiam siccato caustici vice in strumis uti indigenas, totaque India ejus cum calce mixti usum esse ad obsignandos pannos.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
