# Exoticorum libri decem 272.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 272.5 to 272.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/272.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/272.5

EGO sanè vidi hunc fructum viridem, & per multos dies sale & aqua conditum, Olivarum Hispanicarum modo, venalem in foro proponi, & edi non solum quidem, sed excitandae appetentiae causa coctae orizae admisceri, uti solent fructum Mangas vocatum, aliósque fructus adstringentes & acidos, aliàs minimè. NONNVLLI in desiccato extimum corticem demunt, eamque membranam qua medulla tegitur; deinde medullam edunt ad bibendi appetitum irritandum. Ego verò & virentem conditum, & siccati medullam degustavi: sed neutro modo mihi delicatus videtur. Illud porrò certissimum, oleum id quod inter corticem & nucleum continetur, admodum causticum esse & venenosum. TOTA tamen provinciâ Malabar, illius usus est caustici vice. Si quis instillet in putridum & cavum dentem, ipsum urit, frangitque, & corrumpit facilè. Calce additâ ad bombycinos pannos obsignandos, & alias res quaslibet notandas utuntur: etenim notam adeò firmiter imprimit, ut nullâ lotione eximi queat. SOLENT interdum Indi nonnulli hunc fructum cuspidi cultelli infixum candelae ardenti imponere, qui, dum uritur, mirum quos strepitus edat, quas ignis scintillas quasi fulmina eiiciat diversorum colorum; eaque ratione rudioribus quibusdam & mulierculis imponunt, illis persuadentes, se in iis scintillis & flammae radiis spiritus conspicere qui ipsis loquantur, & edoceant quodcunque scire cupiant. Tali igitur commento miseros fallunt, persuadentque quod volunt, dantes responsa iis, qui ipsos consulunt, pro suo arbitrio. Ut verò omnes isti gentiles, augures, incantatores, & divinatores rarò loquuntur, & cum morâ pondereque respondent; in suis responsis semper sunt ambigui, & adeò astuti, ut, quomodocumque res, de qua consulti sunt, cadat, suam existimationem minimè periclitentur, dicantque se eventum praedixisse.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
