Latin
CAPVT XXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 274
Unproofread scanNot analysed yet
Radicum Sina nomenclatura varia. Eius natales. Eius descriptio. Facultates. Chinae aqui stilatitia. mulso stimulat, latas ventris tincas ex aqua pellit, &contractas ex Sole maculas ex aqua &melle illitas emendat; horroribus ex oleo, ante febrium accessiones, &nervorum resolutionibus oblinitur. Additur in antidota &malagmata. De Rhabarbaro. CAP. XXVIII. HABARBARVM singulare medicamentum, dignumque veneratione apud omne humanum genus, in interiore Sinarum regione dumtaxat provenit, unde in Nurbem Cantan (nobilissimum totius illius provinciae portum &emporium, ubi Lusitani habitant,) exportatur, &inde navibus in Indiam advehitur. Alia item via ex eadem interiore provincia Sinarum camelis deferunt per Tartariam &Vabeque in Ormuz &inde in Persiam, Arabiam, &Alexandriam, unde postea universae Europae communicatur. Id non est adcò cariosum, &praefertur illi quod navibus in Indiam importatur, eò quòd magna ex parte corruptum est; facilè enim in ista per mare vectione vitiatur. HAEC sunt quae de Rhabarbari natalibus comperta sunt: nec D. Orta cum insigni sua diligentia, nec ego plura consequi potuimus. QUOD verò nonnulli scribunt, ejus regionis incolas Rhabarbarum macerare, deinde succum exprimere, è quo ad solem depurato, trochiscos parare soleant, Principibus viris purgandis idoneos, nobisque deinde radices exsuccas &inutiles mittere, fabula est, quam inde originem sumpsisse arbitror, quòd nonnulli gentiles mercatores Rhabarbaro fungosiori &vetustiori (ut faciliùs à corruptione liberent, neve teredo, quae id erodere solet, innascatur) aquam non ferventem, sed tepidam adfundant, deinde lineis pannis emundatum bacillis aut filo traiiciant, &exsiccent, &nonnulla foramina piperis tenuissimè triti polline &cerâ obturent: deinde probè siccatum in Psyllii semine adservent. HAEC mihi retulit mercator Canarinus, vir probus; quae dumtaxat fieri ad praeservandum à corruptione Rhabarbarum, sanctè affirmabat, addebatque rhabarbarum in quo conspiceretur foramen, quo trajectum pependisset, ea ratione praeparatum fuisse; at ideò non improbari, neque affusam aquam multum de ipsius viribus detraxisse. De Radice Chinae.