# Exoticorum libri decem 275-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/275-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/275-2

VPLEX est Galanga medicamentum usibus humanis valdè necessarium, dignum. Dip.ta Galanga. que ut Pharmacopolae in suis officinis perpetuò habeant. UNA minor & odorata, quae cum Rhabarbaro ex Sinarum regione in Indiam advehitur, & inde in Lusitaniam defertur, incolis Lavandou dicta. LavandouALTERA major, plurima nascens in lava & Malabar; cujus descriptionem, quòd majore sit in usu, hîc damus. Ea duorum cubitorum altitudine crescit, nonnunquam amplior, foecundiore praesertim solo: folia habet Orchidi Dioscor. lib. 3. descriptae similia, longiora tamen & latiora, supernè saturatiùs, infernè dilutiùs virentia: caulem ex foliorum involucris constantem, uti in Orchidum generibus: florem candidum, inodorum: semen exiguum, neglectum: radicem secundum caput crassam & bulbosam; reliqua ex parte Zingiberi similem, sed majorem, nonnunquam capitula, hastulae regiae modo, proferentem. SERITVR radice, quae mirum in modum sese propagat. APPELLATVR à Canarinis & Brachmenis (quibus maximo est in usu cùm in hominum tum jumentorum morbis, quique eam ordinariè cum Oriza, vel piscibus, vel in KonsvA vaacetariis edunt) Caccharu, ab Arabibus Calvegian, in lava Lancuax, in Malabar Cua. ria. ADEO autem vulgaris est apud Malabarenses hujus radicis usus, ut non modò in meEim nsuu & facultates. dendis morbis eam usurpent, sed in farinam etiam convertant, ex qua Cocci seu nucis Indicae lacte, nonnunquam Sura, aut lagra excepta, certum quoddam panis genus pinsunt in tenuium placentularum formam, Apas vocant: in deliciis est hic panis, praebentque iis qui ventriculi debilitate & frigiditate laborant, in alvi doloribus, uteri affectibus, & urinae difficultatibus: quo postremo in morbo miram ejus efficaciam experiuntur, sive ob humores crassos & pituitosos, flatusve aut arenulas in ureteribus aut collo vesicae congestas, urinae difficultas orta sit, vel etiam ex carnis excrescentia in ipso vesicae collo aut meatibus nataPraebent verò edendum hunc panem, deinde haustum Nimpa (quae velusi aqua ardens est) Nimpa. concedunt; in inguinibus verò supraque pubem & collum vesicae, folia Nympheae dececta in aqua & macerata atque adhuc calentia applicant. Neque hic auctor, neque Garcias ab Orta mihi satufaciunt in Galanga maiorum descriptione, praesertim si ea, quà Buropae officina utuntur, legitima est Galanga maior: etenim eius radices multo maiorem similitudinem habent cum Iridis. quàm cum Asphodeli aut Zingiberis radicibus. Et certè omnino mihi persuadeo, Galangam nostravi inaiorem Iridis genus esse. Omne autem dubium prorsus nobis tollere possent Batavi naucleri qui narigationem in laram instituunt, si paullo diligentiores esse vellent in observanda ea planta, quandoquidem istic cum plurimis aliis medicamintu nascitur, ut non semel eos monui. Bus in 8 De Zingibere. 2 at

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
