Latin
276.1 to 276.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 276.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Pao da Cobra. De ligno Colubrino. CAPVT XXXIII. INAE stirpes in Malabar inveniuntur plurimum dissimiles cùm formâ, tum nascendi modo, uno tamen eodemque nomine nuncupatae, Lignum Colubrinum, quòd D singulae mirum in modum utiles sint adversus colubrorum morsus. PRIOR nascitur hederae modo, colore Dracunculi majoris, sive Serpentariae: folia illi sunt Bryoniae ferè similia, integra tamen initiò, nervoque praedita per longitudinem excurrente, &quinque aut sex venis in latera vergentibus: successu temporis accedunt exigua foramina, quae paulatim cum foliis incrementum sumunt, donec tandem omnino folia scindant, eaque vitis foliis similia reddant: conspiciuntur enim interdum in eâdem stitpe folia integra, alia exiguis, nonnulla majoribus foraminibus praedita, omniaque adeò inter se dissimilia, ut ejusdem plantae folia minimè esse videantur. Tantam verò habet hoc lignum cum colubro similitudinem, ut qui non norit, aut de die viderit, si ad Lunae splendorem noctu conspiciat, vivum colubrum esse existimet. VVLGO censetur praestantissimum remedium adversus colubrorum &viperarum morsus: incolae sanè, dum in agros tendunt, magnâ ex parte circumferre solent hoc lignum (sunt enim in ea provincia multae viperae, variaque serpentum genera) aiuntque solo ejus odore serpentes fugari; &,si, dum colubros venantur, illos attingere hoc ligno queant, ilicò rumpi &exstingui. ALTERA admodum brevis est &tenuis, triaque solummodo folia habet, mollia, laevia, saturatiùs virentia: florem aut fructum non conspexi, nec quenquam inveni qui se vidisse, assereret: radix oblonga &tenuis est, minimo digito minor, hinc inde nonnunquam extuberans, &summâ tellure serpens: exterior ejus cortex valdè tenuis est &cinereus, nullo, dum gustatur, manifesto sapore praeditus, deinde tamen gustum in ore relinquens suavem. &uti Moschus odoratum: fissus est undique hic cortex, &sponte sese expedit ab alio crassiore flavoque cortice subtus nascente, qui odorem Loti silvestris sive trifolii odorati vulgaris refert, &saporem Glycyrrhizâ dulciorem: praemansus autem odore admodum suavi, nec injucundâ mordicatione, momentaneâ tamen, praeditus esse deprehenditur: ipsa materies lignosa est, candida, dura, &insipida: folia napi saporem referunt: germen producit haec radix supra terram circiter quatuor uncias longum, in caput extuberans. NOMEN hujus plantae apud Canarinos est Duda Sali.