Latin
CAPVT XXXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 278-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXV. ENTISCI magnitudine est Moringa, cui persimilia habet folia: paucis praedita est ramis, eamque ob causam exiguam praebet umbram: multis nodis scatet; adeoque E fragilis est, ut facillimè cùm ipse frutex, tùm rami confringantur: folia saturatiùs virent, vividique sunt coloris, saporis verò foliorum napi: fructum fert pedalem, raphani crassitudine, octo angulis insignitum, colore dilutiore inter viridem &cinereum, intùs candidum, medullosum, &in certa receptacula distinctum, quibus continentur rotunda semina Ervo similia, virentia &admodum tenera, sed sapore quàm folia acriore. Editur hic fructus cum carnibus coctus, aut alio modo paratus. HVIVS arboris radix Unicornu &lapidis Bezar vices supplet, veraque theriaca est qua vulgo incolae utuntur cùm adversus omnis generis venena, tum morsus serpentium maximè noxiorum, vulgo Culebras de Capillo dictorum, aliorumque insectorum, &virulentorum animalium, cùm intrò sumpta, tum foris applicata. In colerica quam vocant passione singularis efficaciae esse deprehendi. Miscetur remediis melancholicos humores purgantibus: &probè nota est Elephantiasi laborantibus, quorum plurimos, ejus continuo usu sanari perhibent. ABVNDE nascitur variis Indiae locis, sed praesertim totâ provinciâ Malabar, secundùm Eius natales.