# Exoticorum libri decem 278-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/278-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/278-2

CAPVT XXXV. ENTISCI magnitudine est Moringa, cui persimilia habet folia: paucis praedita est ramis, eamque ob causam exiguam praebet umbram: multis nodis scatet; adeoque E fragilis est, ut facillimè cùm ipse frutex, tùm rami confringantur: folia saturatiùs virent, vividique sunt coloris, saporis verò foliorum napi: fructum fert pedalem, raphani crassitudine, octo angulis insignitum, colore dilutiore inter viridem & cinereum, intùs candidum, medullosum, & in certa receptacula distinctum, quibus continentur rotunda semina Ervo similia, virentia & admodum tenera, sed sapore quàm folia acriore. Editur hic fructus cum carnibus coctus, aut alio modo paratus. HVIVS arboris radix Unicornu & lapidis Bezar vices supplet, veraque theriaca est qua vulgo incolae utuntur cùm adversus omnis generis venena, tum morsus serpentium maximè noxiorum, vulgo Culebras de Capillo dictorum, aliorumque insectorum, & virulentorum animalium, cùm intrò sumpta, tum foris applicata. In colerica quam vocant passione singularis efficaciae esse deprehendi. Miscetur remediis melancholicos humores purgantibus: & probè nota est Elephantiasi laborantibus, quorum plurimos, ejus continuo usu sanari perhibent. ABVNDE nascitur variis Indiae locis, sed praesertim totâ provinciâ Malabar, secundùm Eius natales.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
