# Exoticorum libri decem 278

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, LIGNVM COLVBRINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/278

Eâdem ratione praebent in vulneribus quae à sagittis toxico illitis facta sunt, quibus illius regionis incolae plurimum utuntur PVLVEREM verò ex hoc ligno sibi parant limâ è pelle marinae caniculae confectâ, aut tenui aliquâ ferreâ limâ. ROBVSTISSIMO cuique dimidius ejus scrupulus ex aqua limpida tepida aut rosacea, aut gallinarum jusculo tepente, summo manè datur (coena autem diei praecedentis parca esse debet) evacuat enim omnes humores, praesertim crassos, lentos, & melancholicos: convenit quartanis diuturnis, febribus continuis, iliacis colicisque doloribus, flatibus, hydropisi, arenulis, renum calculis, urinae difficultatibus, saevissimae colericae passioni, aliisque morbis, veluti articulorum & tibiarum inveteratis doloribus, scirrhis & scrofulis. Omnis generis lumbricos necat, & appetentiam dejectam revocat: & si nimia fiat evacuatio, bibat aeger dimidium cyathum Canje, hoc est, decocti orizae, aut aviculam comedat, subitò cessabit: quod sanè multâ laude dignum est, paucisque medicamentis vulgare, ut in potestate sit medici aut aegri, purgari quantum cupierit. Huc accedit quòd neque soetorem, neque taedium, neque metum, dum sumitur, pariat, possitque sine diaetae observatione, etiam iis qui sua negotia foris peragunt, propinari, uti ex iis deprehendi qui unà mecum eâdem navi vehebantur, nullum sentientes incommodum, tametsi, dum purgarentur, nullâ diaetâ uterentur, viverentque solutissimè. OBSERVAVI etiam illius praestantiam in inveteratis capitis doloribus, hemicrania, apoplexia, aurium tinnitu, arthritide, ventriculi & uteri affectibus & asthmate. Propterea fidens illi plurimum, saepiùs in diversis naturis, aetatibus, & locis feliciter usus sum, & sine ulla molestia, nisi quòd in biliosis naturis, calidisque ventriculis, nonnihil molestiae párere, donec cibum sumerent, & in nonnullis vomitum excitare visus est: sed biliosis hunc pulverem nonnunquam dedi syrupo acetoso aut carambolâ conditâ exceptum: aut in catapotia cum saccharo rosato efformatum. EX HIBENDVS est summo manè, neque cibus aut potus concedendus donec purgati sint quantum necessarium videtur: tum demum cyathus jusculi gallinarum tepidi datur, dimidiaque aut integra hora pòst conceditur pullus gallinaceus, & paululum vini aqua benè diluti: deinde toto illo die potu abstinet ad coenam usque, quae parca erit, & facilis concoctionis. Subsequenti die sumitur saccharum rosatum cum aqua buglossi, aut borraginis, aut communi, atque iniicitur clyster ad alvum eluendam. SOLET verò interdum in nonnullis ani pruritum & excoriationem excitare, atque in aliquibus (sed paucis admodum) haemorrhoides. HAEC sunt quae de hoc ligno Panava conspexi & intellexi: Nunc verò in illis regionibus magnus est ejus usus, tantaque aestimatio, ut sine metu in multis morbis suprà enumeratis usurpent. Ego bis illud sumpsi in coli dolore, & hemicrania, mihique salutare esse deprehendi. CETERVM cùm propter ejus insignes facultates incolae plurimi faciant, illasque, quantum in ipsis est, celare nos studeant, quae proculdubio longè plures sunt quàm quas novimus, sperandum est temporis (quod omnia revelat) successu, reliquarum, quae nobis adhuc ignotae sunt, notitiam nos consequuturos: easque in libro, quem prae manibus habemus, fidcliter enarrabimus, si, antè quàm in lucem prodeat, intellexerimus. De Moringa.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
