Latin
CAROLI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 28
Unproofread scanNot analysed yet
ISTIS fructibus adjuncta erat Spina quaedam in Guyana etiam nata, ut scribebat qui ad me mittebat, cui certè similem videre non memini: etenim, tametsi non integra, quinque unciarum longitudinem superabat, laevis, politissima, &prae nigrore splendens, adeo ut mihi primo aspectu imponeret, &dentiscalpium è testudinis marinae testa confectum (cujusmodi, dum Viennae Austriae vivebam, Constantinopoli interdum adferri memini) esse existimarem: paullò tamen angustior erat. Eam autem ex Cardui alicujus in ea Provincia nascentis capite detractam fuisse verisimile est: nam altera brevior &confracta (valdè enim fragilis) addita erat, quae infimâ parte vestigium adhuc retinebat, quo cardui capiti, aut alteri plantae, cui innata fuerat, adhaesisse videbatur. Peregrinus fructus crassus. CAP. VII. VALDE crassus erat hic fructus, quem cum binis aliis hoc capite describendis apud Cl. V. Bernardum Paludanum conspiciebam: nam geminum pugnum magnitudine aequabat, orbiculari paenè figurâ, sed latior sive crassior quàm longior, ut cujus circumferentia esset decem unciarum, longitudo verò à pediculo utrinque ad summum fastigium, dumtaxat novem: crasso rugosoque cortice praeditus erat, illoque fusco, cauum orbem umbilici instar circa pediculum habente, supernâ autem parte tuberculis quibusdam obsito: internè magnum continebat nucleum in binas partes sectum, valde rugosum, fusci (quia siccus) coloris externè, ex atro verò rubentis internè, adstringentis initio saporis, deinde subdulcis. Ex Indiáne, an ex America, Guincáve allatus esset his fructus, ipse Paludanus, qui eum ut describerem concedebat, ignorabat. Ejus tamen iconem quam in tabella depingendam curabam, adponere volui. ORBICVLARIS etiam paenè erat figurae Alter, è Brasilia, ut referebat, allatus: certè forma non valde dissimilis erat Iunipappecywa Brasilianorum; teneriore tamen cortice praeditus, &supernâ parte planus, atque quodam modo in tenerum umbilicum desinens: continebat autem internâ parte multa semina rugosa, Staphisagriae seminibus non dissimilia, nucleum continentia in binas partes divisum: pediculus cui inhaerebat, triuncialis longitudinis. HVNC etiam ex Brasilia allatum asserebat. Erat autem paenè ovali figurâ, instar mali citrii sive limonis, supernâ tamen parte magis mucronatus, tres uncias longus; ejus ambitus sex unciarum erat: duro, lento tamen cortice praeditus; intùs verò pulpa nigra continebatur, quae propter vetustatem in pollinem prorsus resoluta erat. Ceterùm hunc fructum lectum fuisse arbitror antè quàm maturitatem adeptus esset, quandoquidem rugoso erat cortice, &plerisque locis veluti in lacunas contracto. Lagenula Lugenulae è fructu peregrino.