# Exoticorum libri decem 28-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-3

CAPVT XXII. VETERES Terrae quoddam genus in plurimis medicamentis admodum commendarunt; quod nunc etiam minore non est in usu, quàm olim: Latini Terram Lemniam, sive Sigillatam appellant, Galli Terre sellée. Adeò celebris est haec terra, ut Principum Legati Constantinopoli redeuntes, eam referre, & muneris loco Principibus viris offerre solcant. Nam inter alia singularis est adversus pestem & omnes defluxiones. Venalis reperitur in Aromatariorum officinis Terrae sigillatae nomen obtinens, sed quae magnâ ex parte adulterina sit: in universo etiam orbe non invenitur nisi in unâ Lemno insulâ. Et quoniam nobis animus erat in Lemnum nauigare, eam ob causam antè quàm Constantinopoli excederemus, diligenter inquisivimus quibus rationibus negotiatores illam adipisci queant; nostraque diligentia duodeviginti diversis impressionibus signatam invenimus. Pastillos igitur omnis generis impressione notatos nacti, cuidam Turcae Arabicae linguae perito ostendimus, ut intelligeremus cur tot genera invenirentur. Ille omnibus perlectis, respondit singulos orbiculos duas dumtaxat Arabicas dictiones continere Tin imachton quae significant Terra sigillata: & pastillum qui plures haberet notas, eandem dictionem expressam habere, idemque significantem, quam ea quae paucioribus notis esset exarata: & licet pastillorum characteres inter se varient, id dumtaxat inde procedere, quòd Turcae, eandem rem exprimere volentes, variè suos characteres miscere queant: Alia item est ejus rei ratio, nimirum diversos magnates ci rei praefuisse, ideoque diversis figillis impressisse. Omnis autem haec terra, in pastillos, hoc est, exiguos panes circiter quatuor drachmas pendentes, vel paullo graviores interdum, nonnumquam & leviores formata est. Non desunt impostores qui eam adeò dextrè adulterare norunt, ut legitimae quàm simillima videatur. Vt verò characterum vario modo pastillis impressorum diversitas conspici possit, eos prout variè impressi fuere exprimi jussimus. Variarum specierum ejusdem Terrae sigillatae descriptio; atque de sigillis ipsi impreßis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
