Latin
CAP. XXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 28-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. COLLECTIS igitur quibuscunque sigillis, terraeque generibus quae nancisci licuit in Lemnum navigare constituimus, ut rei veritatem expiscaremur, atque legitiOmam ab adulterinâ dignoscere disceremus: ea autem sic descripsimus: Antiquissi mum sigillum, referentibus Graecis &Turcis, inter varias Terras id est quod pollicis latitudinem non excedens quatuor duntaxat characteres continet, quorum qui latera occu pant, hamulis similes, alii verò medii valde intricati sunt, characteris 3 ferè instar, qui medicinalem unciam denotat; in medio autem sigillo inter universos characteres quatuor duntaxat puncta sunt addita: hujus sigilli terra adeò pinguis est, ut è sevo constare videatur, dentibus cedens quando manditur, atque minimum arenae continens; ejus color in rubedine ad obscurum accedente pallet. Aliud genus in minores pastillos superioribus respondentes efformatur, cujus characteres impressi paulo grandiores sunt, numero tres, septem punctis interpositis: hoc paulo magis rubet priore, gustuque est nonnihil acido; atque praemansum, calculis arenaceis abundare deprehenditur; minùs pingue quidem superiore, sed bonitate illi non cedere creditur. Est &tertium genus exiguorum pastillorum, superioribus magnitudine respondentium, cujus characteres differunt: nam veluti uncum hamo piscatorio similem habet medium inter binos alios characteres notae 3 fimiles. hujus color à superioribus differt, quoniam veluti parvis albae terrae rubrae permixtae maculis conspersus est. Quartum genus reliquis dilutiùs rubet: hujus, tria sigilla differentia eidem terrae generi impressa observavimus. Terra sigillata quae Constantinopoli magis vulgaris invenitur, maximâ ex parte adulterina est, atque in majores pastillos formata quàm reliqua; ejus etiam color diversus: nam reliquorum generum ad rubedinem tendit, hujus verò flavescit. Et quoniam adulterina est, propterea majore quantitate reperitur.