# Exoticorum libri decem 28.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 28.1 to 28.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28.1

maceretur, quia aliâ ratione inutilis erit ejus usus, licet nonnulli in caprino lacte, aut sero macerent, aliqui etiam in oleo amygdalarum dulcium, atque ita sumunt. Eâdem praeparatione utitur Clemens Clementinus. Ceterùm vix credibile videtur, ferrum aut chalybem calcinari aut putrescere posse, ut necessarium est, in ullâ ex praedictis rebus: solum acetum acre calcinat, & putrefacit, ut in pollinem, quemadmodum decet, ad illud usurpandum, reduci possit: majoris autem elucidationis causâ, meam praeparandi rationem indicabo. Quam maximè purum eumque album chalybem nancisci possum, sumo; idem de ferro ago, limâ in tenuissimam scobem redigo, eam scobem tantisper eluo, donec aqua clara & limpida remaneat: in fictile vitratum elotam scobem iniicio, & tantum aceti albi adfundo, quantum ad scobem bene commiscendam satis est: vas probè obturatum & securo loco positum, per triginta dies quiescere sino, singulis septimanis probè commiscendo, & addito aceti momento, si opus sit: post hos dies, cùm exactè calcinata fuerit scobs, in ampliore vase illam spargo, vel in mensam, ut in umbrâ siccetur: siccam in aereo mortario molo, & per densum cribrum bis traiicio: in pollinem ita reductam, in pictoriam concham limpidam repono, atque istic cum pistillo ita remolo, ut digitis sumpta, nullum corpus habere deprehendatur. Nisi hac ratione praeparetur, nunquam rectè in pollinem reducetur, quod tamen necessarium est, ut suas vires exerere possit: pulvis hac ratione paratus vitreo vase adservatur. Aliqui cum gummi tragacanthae macerato pastillos formant, quod mihi valdè probatur, quoniam meliùs adservari possunt, & gummi aliquid siccitatis adimit. Non incommodè hic inserendam arbitror eam praeparandae chalybis limaturae rationem quam C. V. Ioannes Heurnius Medicus mihi indicabat (facilis enim est) quáque felici successa plerumque se usum isserebat. Chalybis, inquit, limaturam accipio, hanc aceto lotam cum caryophyllorum parte commisceo. Ictius misturae libram indo vini Hispanici, quod à Petro Ximenez vulgo nomen obtinet, sex vel septem libris: phialae vitreae hanc miscellam indo, & aestivis solibus expono, ac saepe vas moveo. Hac ratione in liquorem abit tota ferè chalybis limatura. Ejus liquoris cochlear unum manè praebeo admistis aquae endivia vel fumariae aut alterius duobus cochleariis, atque ut aeger horae spacio ambulet, jubeo. Ventriculum recreat, lienem à duritie vindicat, ac menses abolitos movet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
