# Exoticorum libri decem 28.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 28.5 to 28.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28.5

Enarratâ chalybis praeparatione, & ferri, quae similis esse debet; Doctoris munus erit, ut ejus facultates nobis dicat. D. M. Diligentem metalla praeparandi rationem, quam Burgus retulit, libenter audivi: & cùm ad eorum medicas facultates enarrandas obstrictus & devinctus sim, ea dicam, quàm commodè fieri poterit, quae ex auditu & lectione percepi, quaeque longa experientia me docuit. Duobus modis in medicâ arte utilia sunt haec metalla: uno, ut ex iis instrumenta parentur in cheirurgicis operibus necessaria, sinc quibus neque cheirurgi, neque tonsores sua munia exequi possent: instrumenta verò illis necessaria velle enumerare, infiniti laboris esset. Ceterùm ferri & chalybis in medicinâ sunt magni & admirabiles effectus: variis enim & diversis aegritudinibus medentur. Plinius Historiae Naturalis lib. XXXIV. cap. xv. enumeratis multis de ferro rebus ad humanos usus & alia pleraque necessariis, medicas ejus facultates etiam recenset, prodito primùm illius temperamento & qualitate. Ait enim: Vis ejus (rubiginis videlicet) ligare, siccare, restringere. Emendat alopecias illita. Vtuntur & ad scabritias genarum pustulasque totius corporis cum cerâ & oleo myrteo: ad ignes verò sacros ex aceto: item ad scabiem, paronychia digitorum, & pterygia in linteolis. Sistit & feminarum profluvia imposita velleribus, aut cum xylo. Plagis quoque recentibus vino diluta, & cum myrrhâ subacta; & condylomatis ex aceto prodest. Podagras quoque illita lenit rebus convenientibus admixta. Sanguinem sistit, cùm vulnera maximè ferro fiant. Propinatur contralienis vitia, absumit enim illa. Haemorrhoidas compescit, hulcerumque serpentia. Genis prodest farinae modo aspersa paulisper: praecipua tamen commendatio ejus in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque, & omnem callum erodendum, & rasis ossibus carnes recreandas. Hactenus Plinius. Galenus in Theriacâ ad Pisonem, valdè commendat ferrum, cùm quòd ad hominum usum valdè necessarium, tùm quòd sit medicamentum ad resiccandas defluxiones, & lacrymas oculorum praestantissimum. Libro autem de Dissolutione continuâ scribit ferri laminas ignitas in lac injectas, nimiam ejus humiditatem absumendo, alvi profluviis prodesse: praesertim autem dysenteriis. Decimo porrò de simplic. med. facult. ad dysentericos fluxus lac in quod injecta sint candentia ferri fragmenta praeberi jubet, quia ferrum majorem siccitatem lacti imprimit, quàm igniti lapides injecti.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
