# Exoticorum libri decem 280-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/280-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/280-2

CAP. XXXVIII. VAE arbores multis Indiae locis, praesertim verò provinciâ Malabar inveniuntur, in usu medico adeò commendatae, ut multis morbis utiles esse deprehendantur. EARVM prior mas censetur, & à Canarinis Varalo Nigunda appellatur, Amygdalae magnitudine, foliis supernè virentibus, infernè lanuginosis & hirsutis, foliorum Salviae modo, & in ambitu serratis; quae procul aspicientibus Sambuci foliis simillima videntur. ALTERA Negundo femina nuncupata, aut Norchila à Lusitanis, vulgò in Canarin Nyergundi dicitur: in Balagate Sambali, in Malabar Noche: utraque verò tam mas quàm femina Arabibus, Persis, & Decan incolis Bache vocatur, Turcis Ayt. Eâdem magnitudine quâ prior assurgit, folia verò habet ampliora, rotundioraque, neque in ambitu serrata, foliis Populi albae perquam similia. UTRIVSQUE generis folia Salviam odore & sapore referunt: degustata tamen magis amara & acria deprehenduntur: in plurimis foliis parte aversâ summo manè inhaerens conspicitur spuma quaedam candida, quae nocte ex illis emânat. Utriusque flos cinerei coloris est, plurimumque ad Rorismarini florem accedit. Utriusque fructus admodum similis est piperi nigro, acris gustus quidem, sed minimè urentis uti Piper, at Zingiberi propemodum paris. ARBOREM moderatè calidam faciunt, semini autem paulo plus caloris tribuunt. FOLIA, flores, fructus, contusa, aut in aqua decocta, vel in oleo fricta, utiliter imponuntur omnibus doloribus ex quacunque causa provenientibus: praesertim verò in articulorum doloribus ex frigida causa natis; atque in tumoribus & contusionibus mirabiles praebet effectus. Viceribus etiam vetustis folia trita imponuntur, felici successu, quandoquidem eorum materiam digerunt, eaque emundant, & ad cicatricem perducunt, modò corpus non sit impurum. Et sanè in vulneribus, apostematibus, & contusionibus adeo utilem experiuntur, ut chirurgorum operam minimè requirant. MVLIERES horum foliorum decocto omni tempore universum corpus lavant; tantaque invasit persuasio apud illas, Negundo folia, flores, & fructus, utilia esse ad juvandum conceptum, ut eum, qui contrarium persuadere conetur, lapidibus obruturae sint. Dayas. OBSTETRICIBVS etiam, quas illi Dayas vocant, apprimè nota est haec arbor. ADEO frequens est hujus arboris usus ad medendum in illis regionibus, ut nisi Deus Huius uisus. praecisos ramos multiplici foeturâ renasci faceret, jam diu fuissent consumptae arbores, aut certè maximi pretii nunc essent: Sed quo magis praeciduntur rami, eo feliciùs renascuntur, perpetuaque fronde virent. De Nimbò.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
